Vt omittam, compertum etiam hoc ipso saeculo esse, [sect. 29] apertis miraculis Deum praesentissimum non modo viris Apostolicis, verum & militibus, Fidei Catholicae causam, utcunque agentibus, affuisse, quemadmodum considerat Thom. a Iesu d. lib. 4. pag. 125. Et Ego latissime ostendi sup. hoc lib. cap. 4. sequent. Quo supposito [sect. 30] cessat regula illa, quam pro contraria sententia perpendimus, de concessione antecedentis consequenti concesso; non enim procedit, ubi consequens sine tali antecedenti exerceri, & subsistere potest, ut patet ex exemplo l. 1. ยง. igitur, D. de exercit. act. & erudite ostendit Romanus cons. 451. num. 1. & cum eo Felin. in cap. praeterea n. 4. de offic. delegat. Everardus in loco a concessione consequentis, limit. 2. Didac. Perez nihil allegans in l. 1. tit. 5. lib. 8. ordin. fol. 177. col. 2. & Tuschus pract. conclus. iur. verb. Consequens, conclus. 757. ex. num. 71.