Vt omittam, compertũ etiam hoc ipſo ſaeculo eſſe, † apertis miraculis Deum præſentiſsimum non modò viris Apoſtolicis, verùm & militibus, Fidei Catholicæ cauſam, utcunque agẽtibus, affuiſſe, quemadmodum conſiderat Thom. à Ieſu d. lib. 4. pag. 125. Et Ego latiſsimè oſtendi ſup. hoc lib. cap. 4. ſequent. Quo ſuppoſito † ceſſat regula illa, quam pro contraria ſententia perpẽdimus, de conceſsione antecedentis conſequenti conceſſo; non enim procedit, ubi conſequens ſine tali antecedenti exerceri, & ſubſiſtere poteſt, ut patet ex exemplo l. 1. §. igitur, D. de exercit. act. & erudite oſtendit Romanus conſ. 451. num. 1. & cũ eo Felin. in cap. prætereà n. 4. de offic. delegat. Everardus in loco à conceſsione conſequentis, limit. 2. Didac. Perez nihil allegans in l. 1. tit. 5. lib. 8. ordin. fol. 177. col. 2. & Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Conſequens, concluſ. 757. ex. num. 71.