Ad tertium argumentum, dum generaliter laudat curam, & zelum defendendae, & extendendae Christianae Religionis, respondetur, [sect. 31] id quidem certissimum, & sanctissimum esse, dummodo, ut diximus, legitime fiat, & iuxta eiusdem Religionis praecepta. Quod supponendum, sive supplendum est in omnibus locis, & auctoritatibus in argumento relatis. Et praecipue [sect. 32] in d. cap. si non ex Fidei 23. quaest. 4. in quo maior vis argumenti consistit. Nam, ut bene advertunt Sotus in 4. distinct. 5. quaest. uni. art. 10. pag. 271. vers. Quartum argumentum, Episcop. Chiapens. in dict. Apolog. contra Sepulvedam, & in 3. replicat. ad obiect. eiusdem. Covar. in Reg. peccatum 2. par. ยง. 10. numer. 2. vers. Quartum, Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Iam vero, col. 529. Gregor. de Valentia dict. 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. vers. Secundo certum est, Zevallus quaest. fin. ex num. 170. Torres dict. disput. 51. dub. 1. & novissime Pat. Suarez dict. tract. de Fide, disput. 18. sect. 3. num. 5. Divus Gregor. ibi intelligendus est de bello, quod Gennadius, Africae Exarchus, Fidei causa adversus Haereticos, & Apostatas gessit, qui, ut statim trademus, non ferendi, sed feriendi sunt, ubi adversus Ecclesiam, cui semel nomen dederunt, colla subrigere audent, veramque Evangelicae legis doctrinam praedicari impediunt, aut Fidem volunt Christiani nominis inclinare.