Quae solutio colligitur ex epist. 72. eiusdem D. Gregorij ad eundem Gennadium scripta, cuius etiam meminit Gratianus in cap. sicut, ead. causa, & quaes. Et si cui forte non probetur propter generalitatem verborum D. Gregor. in dict. cap. si non ex Fidei, quae de alijs bellis agere insinuant, quae Gennadius adversus infideles nondum Ecclesiae, & Romano Imperio subditos gerebat, dilatandae Fidei causa, & ut Christi nomen per subditas gentes, Fidei praedicatione circunquaque discurreret. Omissa, aut si mavis reiecta, alia solutione Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. glo. mag. col. 6. dicentis, Divum Gregorium ibi, bella, quae Gennadius gerebat, non approbare, [sect. 33] sed tantum rectam eius intentionem laudare, quae semper in bellis plurimum commendatur, iuxta doctrinam D. Thom. 2. 2. quaest. 40. art. 1. & alia, quae tradit Covar. dict. reg. peccatum. 2. part. ยง. 9. num. 1. & 2. Possumus quidem secundo modo cum eisdem Auctoribus respondere; de illis infidelibus loqui, qui ditiones, & provincias Christianorum infestabant, aut occupabant, aut Fidei praedicationem suis blasphemijs, pravisque persuasionibus impediebant, ut colligitur ex illis verbis: Plurima enim pro pascendis ovibus Beati Petri Apostolorum principis excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonij eius, proprijs nudata cultoribus, largitis Dacorum habitationibus restauraverit. Quibus, [sect. 34] & similibus casibus, Infidelibus iuste bellum inferri potest, cum non sint solum infideles, verum & Fidei, & Christianorum hostes, iuxta differentiam, quam inter eos facit Marquard. in tract. de Iudae. & Infid. part. 1. cap. 5. fol. 21. atque ita militent adversus illos omnes rationes iusti belli, defensivi, & vindicativi, de quibus egimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 49. & doctrina Bald. cons. 140. in fine lib. 4. quem refert Cardinalis Tuschus in pract. conclus. verb. Hostes Fidei, conclus. 173 ubi tradit, quod hostes Fidei impune possunt praedari a fidelibus. Et Michaelis Salon in 2. 2. tom 1. quaest. 66. art. 8. ubi probat, quod infidelium bona, & personae subditae sunt Christianis de iure, quando occupant ea, quae aliquando fuerunt Christianorum.