Alioqui autem, si infideles quiete, & pacifice viverent, & nihil occuparent, quod aliquando Christianorum fuisset,non posset eis iusté bellum ob solam infidelitatis causam moveri, iuxta ea, quae laté disputavimus supra cap. 15. etiam si Saraceni essent, ut per argumentum a contrario sensu probare videtur Alex. P. II. [sect. 35] in cap. dispar. 23. quaest. 8. dum docet, iuste pugnari adversus Saracenos, qui Christianos persequuntur, & ex urbibus, & proprijs sedibus pellunt: cuius tex. auctoritate idem expresse probavit glos. ibidem. & consuluit Oldrad. cons. 264. incip. Illa videtur probabilior.