Alioqui autem, ſi infideles quietè, & pacificè viverent, & nihil occuparent, quod aliquando Chriſtianorum fuiſſet,non poſſet eis iuſté bellum ob ſolam infidelitatis cauſam moveri, iuxta ea, quæ laté diſputavimus ſuprà cap. 15. etiam ſi Saraceni eſſent, ut per argumentum à cõtrario ſenſu probare videtur Alex. P. II. † in cap. diſpar. 23. quæſt. 8. dum docet, iuſtè pugnari adverſus Saracenos, qui Chriſtianos perſequuntur, & ex urbibus, & proprijs ſedibus pellunt: cuius tex. auctoritate idem expreſsè probavit gloſ. ibidem. & conſuluit Oldrad. conſ. 264. incip. Illa videtur probabilior.