Quamvis in hoc contraria sententia verior videatur, [sect. 36] scilicet adversus Saracenos, quamtumvis in pace degentes, semper, & quolibet modo, sine aliqua nova causa iure optimo bellum indici, quoniam sunt perpetui, & infesti Christiani nominis hostes, & detinent provincias, quae olim Christianorum fuerunt, & praecipue terram Ierusalem, & terram Promissionis, quam Dominus Abrahae, & semini eius promisit, & Catholicis debetur, quia semen Abrahae sunt, secundum Apostolum ad Roma. 9. vers. 7. & ad Corinth. 11. vers. 22. quod tenet idem Oldrad. sibi contrarius cons. 72. incip. Contra Saracenos, & sequitur Calderin. cons. 95. num. 2. alias 1. de tregua, & pace, Geminian. cons. 96. incip. Pro huius dubij, num. 5. & seqq. Alex. cons. 130. incip. Super eo, num. 4. & 5. lib. 7. & eos referens Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Infidelibus, conclus. 124. & verb. Bellum, conclus. 36. num. 14. latissime Marquardus ubi sup. cap. 6. ex num. 10. fol. 30. Victoria in relect. de Indis, 1. part. num. 7. in fine, Gregor. Lop. in. 1. ult. tit. 18. part. 2. verb. En la conquista, ubi dicit, quod Papa approbat haec bella, & quotidie dat indulgentias, & Cruciatam contra illos Saracenos Africae in favorem Regis Hispaniae, Anton. Gam. decis. Lusit. 335. Boerius decis. 178. num. 10. Cacheran. in disput. inserta post decis. Pedemon. num. 19. Gail. lib. 1. de pace pub. cap. 2. num. 40. Molina de iust. & iur. tract. 2. disput. 99. & disput. 105. Bellarmin. lib. 3. de laicis cap. 16. Zevallos dict. quaest. fin. ex num. 210. Marta de iurisd. 1. par. cap. 24. ex num. 22. P. Mag. Lorca in 2. 2. sect. 3. dispu. 52. num. 8. & Fr. Iacob. Bleda in hist. Maur. lib. 8. & novissime Seraph. Freitas de Iust. Imp. Asiat. cap. 9. num. 10. & 11. ubi plures alias causas recensent, ob quas bellum contra Saracenos iustificatur.