Quamvis in hoc contraria ſentẽtia verior videatur, † ſcilicet adverſus Saracenos, quamtumvis in pace degentes, ſemper, & quolibet modo, ſine aliqua nova cauſa iure optimo bellum indici, quoniam ſunt perpetui, & infeſti Chriſtiani nominis hoſtes, & detinent provincias, quæ olim Chriſtianorum fuerunt, & pręcipuè terrã Ieruſalem, & terram Promiſsionis, quam Dominus Abrahæ, & ſemini eius promiſit, & Catholicis debetur, quia ſemen Abrahæ ſunt, ſecundùm Apoſtolum ad Roma. 9. verſ. 7. & ad Corinth. 11. verſ. 22. quod tenet idem Oldrad. ſibi contrarius conſ. 72. incip. Contra Saracenos, & ſequitur Calderin. conſ. 95. num. 2. aliàs 1. de tregua, & pace, Geminian. conſ. 96. incip. Pro huius dubij, num. 5. & ſeqq. Alex. conſ. 130. incip. Super eo, num. 4. & 5. lib. 7. & eos referens Cardin. Tuſchus pract. concluſ. iur. verb. Infidelibus, concluſ. 124. & verb. Bellum, concluſ. 36. num. 14. latiſsimè Marquardus ubi ſup. cap. 6. ex num. 10. fol. 30. Victoria in relect. de Indis, 1. part. num. 7. in fine, Gregor. Lop. in. 1. ult. tit. 18. part. 2. verb. En la conquiſta, ubi dicit, quòd Papa approbat hæc bella, & quotidie dat indulgentias, & Cruciatam contra illos Saracenos Africæ in favorem Regis Hiſpaniæ, Anton. Gam. deciſ. Luſit. 335. Boërius deciſ. 178. num. 10. Cacheran. in diſput. inſerta poſt deciſ. Pedemon. num. 19. Gail. lib. 1. de pace pub. cap. 2. num. 40. Molina de iuſt. & iur. tract. 2. diſput. 99. & diſput. 105. Bellarmin. lib. 3. de laicis cap. 16. Zevallos dict. quæſt. fin. ex num. 210. Marta de iuriſd. 1. par. cap. 24. ex num. 22. P. Mag. Lorca in 2. 2. ſect. 3. diſpu. 52. num. 8. & Fr. Iacob. Bleda in hiſt. Maur. lib. 8. & noviſsimè Seraph. Freitas de Iuſt. Imp. Aſiat. cap. 9. num. 10. & 11. ubi plures alias cauſas recenſent, ob quas bellum contra Saracenos iuſtificatur.