Et iuxta hanc expositionem textus in d. cap. si non ex Fidei, possumus etiam accipere [sect. 40] text. in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. dum probat iustam causam bellandi esse: Por acrecentar el pueblo su Fe. Non enim simpliciter loquitur de bello quibuslibet infidelibus ob solam infidelitatem, vel diversitatem Religionis illato, sed de eo, quod augendae, & defendendae Fidei ratione legitime infertur, nimirum contra Saracenos, Haereticos, Apostatas, & alios eiusdem Fidei hostes, qui eam impedire, aut impugnare conantur, & ideo cum mysterio adiecit illa verba: E para destruir los que la quisieren contrallar, ut bene advertit Zevallos ubi sub. num. 171.