Ad ponderationem autem [sect. 41] dict. cap. dispar, in finalib. verbis, quam cum Grego. Lop. fecimus sup. cap. 16. num. 80. potest etiam ex supra dictis facile responderi. Quoniam illatio, quae ex eo per argumentum a contrario desumitur, vincere non debet tot, & tam apertas decisiones, & Sanctorum auctoritates, quibus probatur, neque Iudaeos, neque alios infideles bellorum terroribus ad Ecclesiae Fidem, & obedientiam cogendos. Et Pontifex ibi de Iudaeis tantum, inter Christianos degentibus, sermonem habuit, eosque bello lacessendos non esse, inquit, quia ubique servire parati sunt, idest, non audent contra nos bellare, aut expresse, & aperte, sicut Saraceni, & alij infideles, Ecclesiae, & Christianorum quietem, & servitium aliquid molirentur, iuste bello compesci possent, sicut & Saraceni. De alijs vero infidelibus Ecclesiae in temporalibus non subiectis, nihil disposuit, nec utrum ij ad eius obsequium, & servitium inviti adducendi essent? sed aliorum Canonum auctoritate definiendum reliquit, ut constat ex his, quae tradunt Archidiac. Turrecrem. Domin. & alij ibidem, & Simon Maiol. d. colloq. de perfid. Indaeorum pag. 221.