Ad ponderationem autem † dict. cap. diſpar, in finalib. verbis, quam cũ Grego. Lop. fecimus ſup. cap. 16. num. 80. poteſt etiam ex ſuprà dictis facilè reſponderi. Quoniam illatio, quæ ex eo per argumentum à contrario deſumitur, vincere non debet tot, & tam apertas deciſiones, & Sanctorum auctoritates, quibus probatur, neque Iudæos, neque alios infideles bellorum terroribus ad Eccleſiæ Fidem, & obedientiam cogendos. Et Pontifex ibi de Iudæis tantùm, inter Chriſtianos degentibus, ſermonem habuit, eoſq́ue bello laceſſendos non eſſe, inquit, quia ubique ſervire parati ſunt, ideſt, non audent cõtra nos bellare, aut expreſsè, & apertè, ſicut Saraceni, & alij infideles, Eccleſiæ, & Chriſtianorum quietem, & ſervitium aliquid molirentur, iuſtè bello compeſci poſſent, ſicut & Saraceni. De alijs verò infidelibus Eccleſiæ in teporalibus non ſubiectis, nihil diſpoſuit, nec utrũ ij ad eius obſequium, & ſervitium inviti adducendi eſſent? ſed aliorum Canonum auctoritate definiendum reliquit, ut conſtat ex his, quæ tradunt Archidiac. Turrecrem. Domin. & alij ibîdem, & Simon Maiol. d. colloq. de perfid. Indæorum pag. 221.