Ad quartum argumentum, [sect. 42] quod sumpsimus ex maiori auctoritate, & potestate, quam Ecclesia hodiernis temporibus habet, qua mediante ad debellationem, punitionem, & coactionem quorumlibet impiorum procedere potest, ut habetur [sect. 43] in d. cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet 23. quaest. 4. & in alijs locis, & exemplis in argumento relatis, facile respondetur, iura illa de Haereticis, Apostatis, Schismaticis, & alijs impijs hominibus agere, qui Ecclesiae Fidem semel promissam, & obsequium debitum negant, aut alio modo ei adversantur: non autem de simpliciter infidelibus, quiete, & pacifice degentibus, in quorum praedicatione, & conversione Ecclesia ipsa tam hodie, quam olim nulla potestate, aut coactione uti vult, ut saepe probavimus, Deo Opt. Max. eorum vocationem relinquens, [sect. 44] qui semper desiderasse videtur, ne rei adeo perfectae laus, in homines, aut hominum vires, praesidiaque transferatur, sed quod omnino Divinum est, ipsi Deo cum gloria tribuatur, iuxta illud Apost. 1. Corinth. 2: Ne glorietur omnis caro, & sublimitas sit virtutis Dei, & non ex nobis, cum alijs, quae adducit Fr. Thom. a Iesu d. lib. 4. de procur. Ind. sal. 1. part. cap. 1. pag. 123.