Neque refragatur, quod idem de haereticis, & Apostatis dici deberet, [sect. 45] cum Fides spontanea esse debeat, non solum quando a principio credit homo, sed etiam quotiescunque credit, [sect. 46] quia servitia coacta Deo non placent, qui hilarem datorem diligit, & ex necessitate Evangelizantibus gloriam non tribuit, 2. Corinth. 9. Nam licet non defuerint, qui, hoc argumento moti, male putarunt, [sect. 47] Haereticis, Schismaticis, & Apostatis, sicut neque infidelibus, vim inferri non posse, a quibus non multum distare videtur opinio Marsilij Paduani relata, & merito reiecta a Navarro in cap. novit, notab. 3. pag. 106. num. 98. de iudicijs, & Valencuela in monit. contra Venetos part. 7. Qui in suo pacis defensorio omnem coercitionem, & iurisdictionem Ecclesiae auferebat. Hic tamen error ab omnibus Catholicis Doctoribus plurimis rationibus damnari, & convinci solet, [sect. 48] quia infideles, cum nusquam baptismum receperint, neque Ecclesiae Fidem de servandis praeceptis Evangelicis dederint, ab eadem Ecclesia, & Christianis Principibus puniri, aut debellari hac de causa non possunt, quod in Haereticis, Apostatis, & Schismaticis contra observatur, qui cum semel voluntarie crediderint, eo ipso quod baptizantur, Ecclesiae subijciuntur, quae custos est Religionis Christianae, ac proinde potest poenis spiritualibus, & corporalibus usque ad poenam ignis, & confiscationem bonorum, eos ad Dei legem servandam compellere, & ut Fidem impleant semel in baptismo promissam, atque professam, quia nisi hanc iurisdictionem, & potestatem haberet, parum potens esset ad inducendum finem, quem ipsius Sponsus Christvs Opt. Max. praetendit, arg. cap. 1. 2. & 3. 24. q. 3. & eorum, quae tradit Navar. d. num. 98. Valencuela d. part. 7. num. 56. & seqq.