Neque refragatur, quòd idem de hęreticis, & Apoſtatis dici debêret, † cũ Fides ſpontanea eſſe debeat, non ſolùm quando à principio credit homo, ſed etiã quotieſcunque credit, † quia ſervitia coacta Deo non placent, qui hilarem datorem diligit, & ex neceſsitate Evangelizantibus gloriam non tribuit, 2. Corinth. 9. Nam licèt non defuerint, qui, hoc argumento moti, malè putarũt, † Hæreticis, Schiſmaticis, & Apoſtatis, ſicut neque infidelibus, vim inferri non poſſe, à quibus nõ multum diſtare videtur opinio Marſilij Paduani relata, & meritò reiecta à Navarro in cap. novit, notab. 3. pag. 106. num. 98. de iudicijs, & Valençuela in monit. contra Venetos part. 7. Qui in ſuo pacis defenſorio omnem coërcitionem, & iuriſdictionẽ Eccleſiæ auferebat. Hic tamen error ab omnibus Catholicis Doctoribus plurimis rationibus damnari, & convinci ſolet, † quia infideles, cùm nuſquã baptiſmum receperint, neque Eccleſiæ Fidem de ſervandis præceptis Evangelicis dederint, ab eâdem Eccleſia, & Chriſtianis Principibus puniri, aut debellari hac de cauſa nõ poſſunt, quod in Hæreticis, Apoſtatis, & Schiſmaticis contrà obſervatur, qui cùm ſemel voluntariè crediderint, eo ipſo quòd baptizantur, Eccleſię ſubijciuntur, quæ cuſtos eſt Religionis Chriſtianæ, ac proinde poteſt pœnis ſpiritualibus, & corporalibus uſque ad pœnam ignis, & confiſcationem bonorum, eos ad Dei legem ſervandam compellere, & ut Fidem impleant ſemel in baptiſmo promiſſam, atque profeſſam, quia niſi hanc iuriſdictionem, & poteſtatẽ habêret, parum potens eſſet ad inducendum finem, quem ipſius Sponſus Christvs Opt. Max. prætendit, arg. cap. 1. 2. & 3. 24. q. 3. & eorum, quæ tradit Navar. d. num. 98. Valençuela d. part. 7. num. 56. & ſeqq.