QVibvs ita praehabitis, & constitutis, prior opinio in quaestione, sive titulo, de quo agimus, iuxta modum supra dictum accepta, non inepte defendi poterit, cum pro ea militent rationes, & auctoritates adeo lato calamo peroratae. Et [sect. 1] ad contrarias responderi potest. Primum, & secundum argumentum non obstare, quia loquuntur de vi directa, & absoluta, qua verum est, neminem ad Fidem compellendum esse, cum haec sit suadenda, non imperanda, aut cogenda: Nos tamen, non de eiusmodi vi, sed de indirecta, & causativa tractare, quae, ut diximus, non reprobatur, & saepe per medium bellorum, & comminationem inducitur.