Secundo, quod, ut demus, sub parabola illa etiam vocationem, & compulsionem infidelium designari, nullo modo debemus de ea coactione intelligere, quae vi, & metu armorum fit, sed de ea tantum, quae blandis verbis, ac suasionibus, & argumentorum, & rationum pondere fit, docendo magis, quam iubendo, monendo, quam minando, ut utar verbis D. Augustini epist. 65. [sect. 56] Nam & hoc modo aliquando quis cogi, & compelli dicitur, l. fin. D. &c. si quis aliquem testari prohib. l. 26. & 27. tit. 1. part. 6. cum alijs late traditis ab Hippol. de Marsil. sing. 526. Palac. Rub. in repet. rubr. de donat. inter. §. 81. num. 11. Menchaca de success. creat. lib. 2. §. 17. ex num. 4. Menochio de arbitrarijs, casu 395. num. 42. Vincent. Carrocio decis. 15. num. 23. & Hartman. Pistor. 1. par. Miscel. quaest. q. 29. Quae tamen coactio [sect. 57] in re, de qua agimus, sancta, & licita est, ut pluribus probat Ioan. Arboreus lib. 1. Theosoph. cap. 36. & ad expositionem directae parabolae D. Chrysost. in Imperfect. homil. 41. D. Thom. in disput. de verit. quaest. 22. art. 9. ubi inquit, ibi mentionem fieri de compulsione, non quae est coactionis, sed efficacis persuasionis, vel per aspera, vel per lenia, prout & [sect. 58] D. Paulus insinuat. 2. ad Timoth. 4: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa, & ad Tit. 2. & Ieremiae 1. 24: Nunquid non verba mea sunt sicut ignis, & malleus conterens petras. Et idem dicit Deus Angelis Custodijs, & Praelatis, ut per Dionys. Eccles. Hierarch. cap. 9. Eandemque solutionem tenuit Innocent. [sect. 59] in cap. maiores de baptism. ubi ita inquit: Nec obstat, quod servo dicitur, ut ad nuptias invitatos compellat intrare; quia intelligitur de compulsione facta per instantiam rationis, non per severitatem gladij materialis, vel violentiam temporalem, quia executio materialis gladij, est isti servo, idest ordini Praedicatorum, vel Apostolis in persona Petri, & Domini interdicta.