Ad exemplum autem [sect. 60] de conversione D. Pauli, responderi potest cum Hostiensi, & Zabarella in cap. quod super his, de voto, Azone in summa, C. de Iudaeis in fine, Marquard. d.tract. de Iudaeis, & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 5. Soto ubi sup. pag. 271. Suarez dict. sect. 3. num. 12. Ea, quae Deus per miraculum facit, suam voluntatem aperte significans, humanis nostris legibus ac regulis obnoxia non esse, neque in consequentiam adduci debere, ut ait glos. in cap. maiores de baptism. l. 1. D. de constit. Princip. cap. quae exorbitant, de regul. iuris in 6. Etenim ut habetur ad Roman. 9: Cuius vult miseretur, & quem vult indurat, & voluntati eius quis resistit? aut quis tu es homo, qui respondeas Deo? Atque ita cum D. Paulus, iuxta hanc Divinam voluntatem inter ipsa flagella mutatus fuerit, & de nolente factus sit volens, ut Ecclesiam iuvaret, quam antea persequebatur, foelix illa necessitas appellanda fuit, quae ad meliora compellit, ut inquit D. August. in d. cap. displicet 23. q. 4. Sed non in exemplum ad alios trahenda, quos, ut ait Sotus ubi supra, non licet sic ad Fidem compellere, nisi quatenus disciplinae norma permittit; cum regulariter Divina providentia, quae in sui dispositione non fallitur, arbitrium nostrum in Fide recipienda, sua semper, ut diximus, libertate potiri decreverit.