Vnde [sect. 61] praeclare dixit idem Augustin. lib. 10. de Civit. Dei cap. 30: Sic Deus res, quas condidit, administrat, ut suos cursus agere sinat. Et Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 8. pag. 211. Sacrae [sect. 62] Scripturae exempla, quae a communibus & receptis Theologiae regulis deviant, veneranda esse, non imitanda. A quibus non abest D. Tho. 3. part. quaest. 44. art. 3. ubi exemplum huius conversionis D. Pauli, & Magdalenae, & Matthaei adducens, concludit, Deum [sect. 63] Divina virtute animas hominum invitare, non solum iustificando, sed sapientiam infundendo, vel stupefaciendo. Cui bene addit Gregor. de Valencia ubi sup. vers. Ad tertium, quod si deus metum incutiat, ipse quoque simul potest inclinare cor hominis ad Fidem, ut voluntarie prorsus eam suscipiat, tametsi a metu excitatus: hoc vero non perinde sperare possumus, si metus ab hominibus incutiatur, cum potius infideles eo ducti magis dure, & difficulter credere soleant, ut supra retulimus.