Vnde † præclarè dixit idem Auguſtin. lib. 10. de Civit. Dei cap. 30: Sic Deus res, quas condidit, adminiſtrat, ut ſuos curſus agere ſinat. Et Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 8. pag. 211. Sacræ † Scripturæ exempla, quæ à communibus & receptis Theologię regulis deviant, veneranda eſſe, non imitanda. A quibus non abeſt D. Tho. 3. part. quæſt. 44. art. 3. ubi exemplum huius converſionis D. Pauli, & Magdalenæ, & Matthæi adducens, concludit, Deum † Divinâ virtute animas hominum invitare, non ſolùm iuſtificando, ſed ſapientiam infundendo, vel ſtupefaciendo. Cui benè addit Gregor. de Valencia ubi ſup. verſ. Ad tertium, quòd ſi deus metum incutiat, ipſe quoque ſimul poteſt inclinare cor hominis ad Fidem, ut voluntariè prorſus eam ſuſcipiat, tametſi à metu excitatus: hoc verò non perinde ſperare poſſumus, ſi metus ab hominibus incutiatur, cùm potius infideles eo ducti magis durè, & difficulter credere ſoleant, ut ſuprà retulimus.