Deniqve ad sextum argumentum de coactione causativa, & legibus, & edictis aliquorum Impp. & Regum, qui infideles a suis Regnis exire iusserunt, vel alijs modis gravarunt, si ad Fidem Catholicam non converterentur. Responderi potest, [sect. 64] D. Augustini auctoritates relatas in d. cap. vides 23. quaest. 6. & in d. cap. quid faciet 23. quaest. 4. loqui de Haereticis puniendis, & mediante poenarum terrore, ad Fidem Catholicam revocandis. Quorum iam diximus longe aliam esse rationem, quam infidelium. [sect. 65] In quibus quidem convertendis, licet in ratione baptismalis characteris aliquod possit esse discrimen inter vim praecisam, & eam, quam vocant causativam, sive conditionatam ut probat text. in dict. cap. maiores, ยง. item quaeritur, de baptismo, & alia iura, & auctores, de quibus sup. cap. 17. num. 4. & cap. 18. num. 16. Quod tamen attinet ad iniustitiam, sive iniuriam bellorum, & damnorum, quae eis ob praetextum seminandae, & introducendae Christianae religionis inferuntur, nihil plane inter utramque referre videtur, cum blande, & suaviter praedicari, & suaderi iubeatur, ut saepe retulimus. Et secundum doctrinam Dominici in cap. de Iudaeis 45. distin. num. 2. & in d. cap. qui sincera, num. 1. & 2. Abb. in cap. sicut de Iudaeis num. 3. quam refert, & sequitur Marquard. d. tract. de Iudae. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 8. & Cavalcanus decis. 21. numer. 16. 2. part. prohibita sit in Fidei materia omnis illa coactio, quae fit per violentiam illatam personae, vel per ablationem rerum suarum, ut per indirectum baptizari, & ad Fidem converti cogantur. Quoniam, ut in nostra eadem quaestione egregie considerant Dom. Sotus in 4. distinct. 5. quaest. un. art. 10. pag. 270. & Emanuel Roder. lib. 3. quaest. Regul. quaest. 32. art. 4. si nativa fidei conditio admonet, nullam coactionem esse medium licitum ad eius persuasionem, nulla quoque coactio adhiberi, neque tanquam necessaria probari debebit. Mirabile enim est, quod mihi non liceat, Ethnicum cogere, ut sit Christianus, & tamen ad cum finem liceat illum cogere, ut mihi sit subditus.