Deniqve ad ſextum argumentũ de coactione cauſativa, & legibus, & edictis aliquorum Impp. & Regum, qui infideles à ſuis Regnis exire iuſſerunt, vel alijs modis gravarunt, ſi ad Fidem Catholicam non converterẽtur. Reſponderi poteſt, † D. Auguſtini auctoritates relatas in d. cap. vides 23. quæſt. 6. & in d. cap. quid faciet 23. quæſt. 4. loqui de Hęreticis puniẽdis, & mediante pœnarum terrore, ad Fidem Catholicam revocandis. Quorum iam diximus longè aliam eſſe rationẽ, quàm infidelium. † In quibus quidem convertendis, licèt in ratione baptiſmalis characteris aliquod poſsit eſſe diſcrimẽ inter vim præciſam, & eam, quam vocant cauſativam, ſive conditionatam ut probat text. in dict. cap. maiores, §. item quæritur, de baptiſmo, & alia iura, & auctores, de quibus ſup. cap. 17. num. 4. & cap. 18. num. 16. Quod tamen attinet ad iniuſtitiam, ſive iniuriam bellorum, & damnorum, quæ eis ob prætextum ſeminandæ, & introducẽdæ Chriſtianæ religionis inferuntur, nihil planè inter utramque referre videtur, cùm blandè, & ſuaviter prædicari, & ſuaderi iubeatur, ut ſæpè retulimus. Et ſecundùm doctrinã Dominici in cap. de Iudæis 45. diſtin. num. 2. & in d. cap. qui ſincerâ, num. 1. & 2. Abb. in cap. ſicut de Iudæis num. 3. quam refert, & ſequitur Marquard. d. tract. de Iudæ. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 8. & Cavalcanus deciſ. 21. numer. 16. 2. part. prohibita ſit in Fidei materia omnis illa coactio, quæ fit per violentiam illatam perſonæ, vel per ablationem rerum ſuarum, ut per indirectum baptizari, & ad Fidem cõverti cogantur. Quoniam, ut in noſtra eâdem quæſtione egregiè conſiderant Dom. Sotus in 4. diſtinct. 5. quæſt. un. art. 10. pag. 270. & Emanuel Roder. lib. 3. quæſt. Regul. quæſt. 32. art. 4. ſi nativa fidei conditio admonet, nullam coactionem eſſe medium licitum ad eius perſuaſionem, nulla quoque coactio adhiberi, neque tanquam neceſſaria probari debebit. Mirabile enim eſt, quod mihi non liceat, Ethnicum cogere, ut ſit Chriſtianus, & tamen ad cum finem liceat illum cogere, ut mihi ſit ſubditus.