Quibus ego addo, [sect. 66] liberam illam voluntatem, quam Ecclesia in Fidei receptione desiderat, in hac, quae bellorum, & armorum interventione, atque subactione extorquetur, minime reperiri videri. Nam etsi voluntas, quae causative, aut conditionaliter cogitur, voluntas dicatur, ut vulgo circumferri solet, quia maluit quis facere, quam talia pati, ut tradit Aristotel. lib. 3. Ethic. cap. 1. l. si mulier, §. si metu, D. quod met. causa, l. si patre cogente, D. de ritu nupt. cap. merito 15. quaest. 1. cum alijs late congestis a Tiraquel. de poen. temper. causa 36. Simancas in Catholic. instit. tit. 27. num. 30. & Cuiacio lib. 16. observat. cap. ult. Eadem tamen iura testantur, quod, qui ita consentit, si liberum esset, noluisset, ut in d. §. si metu. [sect. 67] Et sic, eius est velle, qui potest nolle, & velle non creditur, qui aliorum imperio obsequitur, sub quorum potestate constitutus est: ut diserte scribit Vlpian. in l. 3. & 4. de regul. iur. Aristot. lib. 3. Ethicor. ad Nicomach. cap. 5. Seneca lib. 2. de benef. cap. 18. ad finem: Si vis scire an velim, effice, ut possim nolle, & lib. 3. cap. 19. Vbi de illo agens, possit, necne servus domino beneficium dare? multum ad rem, de qua agimus, inquit: Omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim est, quod quis dedit, cum illi liceret, & non dare: servus autem non habet negandi potestatem: ita non praestat, sed paret, neque id se fecisse iactat, quod non facere non potuit: idem docet idem Seneca epist. 97. lib. 16: Paret potius quam assentitur, qui alieno subest imperio, nec tam illum ex animo, quam quia necesse est, sequitur, Cornel. Tacit. lib. 14. annal. de Nerone scribens: Suasio, imo donum, & merces ab eo, qui iubere potest, vim necessitatis affert. Res [sect. 68] quippe imperiosa est timor, secundum Martial. lib. 2. epigr. cui consonat illud Quintil. declamat. 181: Abdicatus, inquit, in solitudine est, locus opportunus insidijs: habet gladium instrumentum parricidij, accedit ad patrem, manuque sublata, rogo dicit, imo iubet: Non sunt enim preces, ubi negandi libertas non est. Et melius D. August. in lib. de duab. animab. [sect. 69] qui voluntatem ita definit: Voluntas est animi motus cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Vnde omnis, qui volens facit, non cogitur: Et ideo qui metu illato rogat, non tam rogat, quam imperat, qui metu perculsus promittit, non intelligitur voluisse obligari, cum id sponte non fecerit.