Ad tertium vero, quartum, & quintum respondemus, [sect. 2] fatendo, verissimum quidem, & certissimum esse, Christi Fidem suaviter, & pacifice, atque Apostolico more, & instituto congruentius, & citra aliquod damnum, & scandalum praedicari, & ubi illud teneri commode potest, nihil prius, neque melius reperiri, ut saepe retulimus, in istis autem Novi Orbis regionibus ob rationes supra consideratas, exacte observari non posse, nec potuisse, [sect. 3] ac propterea alia media via, horum barbarorum conversionem curandam fuisse, qui in sua infidelitate relinqui non debuerunt.