Ad tertium verò, quartũ, & quintum reſpondemus, † fatendo, veriſsimum quidem, & certiſsimũ eſſe, Chriſti Fidem ſuaviter, & pacificè, atque Apoſtolico more, & inſtituto cõgruẽtiùs, & citra aliquod damnum, & ſcandalum prædicari, & ubi illud teneri commode poteſt, nihil prius, neque melius reperiri, ut ſæpè retulimus, in iſtis autem Novi Orbis regionibus ob rationes ſuprà cõſideratas, exactè obſervari nõ poſſe, nec potuiſſe, † ac proptereà aliâ media viâ, horum barbarorum converſionem curãdam fuiſſe, qui in ſua infidelitate relinqui non debuerunt.