Neque his adversatur, quod in eodem argumento consideravimus, de bellis a Constantino Magno, Theodosio, & alijs Impp. Romanis adversus Paganos & Infideles illatis, ut tandem Christianam Religionem admitterent. [sect. 70] Nam etsi hoc, ut certum, affirmet Sepulveda in d. Apolog. & Marquard. d. tract. de Infidel. 1. part. cap. 14. nulla tamen secura auctoritate subnititur, & potius contrarium apparet ex traditis a Dom. Soto d. art. 10. pag. 270. & ex cap. quam pio 10. quaest. 2. ubi constat, multa potius temporalia commoda infidelibus contulisse, ut sic facilius, & suavius ad Fidem adducerentur. Et bella, quae narrat hist. Tripart. lib. 10. ex cap. 6. aliam quidem considerationem habebant, nempe quod Gothi, Sarmatae, & aliae gentes, contra quas gesta sunt, totum Orbem latrocinijs, & invasionibus infestabant, & saepius ipsos etiam Romanos aggredi ausae, atque Arriana item labe maculatae fuerant, ut scribit Paul. Orosius lib. 7. & D. August. ad Heliodorum. Et eadem hist. Trip. lib. 8. cap. 13. Vnde iusta utique & sancta censeri debuerunt; & ubi a praedictis damnis inferendis Barbari illi cessabant, a bello quoque Romani abstinebant, quamvis in sua idololatria manerent, ut paulo ante eadem historia Ecclesiastica tradit. Idemque de bello gesto [sect. 71] per Carolum Magnum, adversus Longobardos affirmare debemus, quod suadente Adriano Pontis. illatum dicitur in dict. cap. hortatu 23. quaest. 8. Erant quippe hi etiam acerrimi hostes Ecclesiae, & in Arrianam haeresim declinaverant, & multa damna Christianis intulerant, ut ex Paulo Diacono lib. 1. cap. 1. hist. Longobard. & ex alijs Scriptoribus constat.