Neque his adverſatur, quod in eodẽ argumento conſideravimus, de bellis à Conſtantino Magno, Theodoſio, & alijs Impp. Romanis adverſus Paganos & Infideles illatis, ut tandem Chriſtianam Religionem admitterent. † Nam etſi hoc, ut certum, affirmet Sepulveda in d. Apolog. & Marquard. d. tract. de Infidel. 1. part. cap. 14. nullâ tamen ſecurâ auctoritate ſubnititur, & potius contrariũ apparet ex traditis à Dom. Soto d. art. 10. pag. 270. & ex cap. quã pio 10. quæſt. 2. ubi conſtat, multa potius temporalia commoda infidelibus contuliſſe, ut ſic faciliùs, & ſuaviùs ad Fidem adducerentur. Et bella, quæ narrat hiſt. Tripart. lib. 10. ex cap. 6. aliam quidem conſiderationem habebant, nempe quòd Gothi, Sarmatæ, & aliæ gentes, contra quas geſta ſunt, totum Orbem latrocinijs, & invaſionibus infeſtabant, & ſæpius ipſos etiam Romanos aggredi auſæ, atque Arrianâ item labe maculatæ fuerant, ut ſcribit Paul. Oroſius lib. 7. & D. Auguſt. ad Heliodorum. Et eadem hiſt. Trip. lib. 8. cap. 13. Vnde iuſta utique & ſancta cenſeri debuerunt; & ubi à prædictis damnis inferendis Barbari illi ceſſabant, à bello quoque Romani abſtinebant, quamvis in ſua idololatria manerent, ut paulò antè eadem hiſtoria Eccleſiaſtica tradit. Idemque de bello geſto † per Carolum Magnum, adverſus Longobardos affirmare debemus, quod ſuadente Adriano Pontiſ. illatum dicitur in dict. cap. hortatu 23. quæſt. 8. Erant quippè hi etiam acerrimi hoſtes Eccleſiæ, & in Arrianam hæreſim declinaverant, & multa damna Chriſtianis intulerant, ut ex Paulo Diacono lib. 1. cap. 1. hiſt. Longobard. & ex alijs Scriptoribus conſtat.