Neque omitti poteſt † notabilis hiſtoria, quã Caſsiod. & Sozomenus in hiſt. Tripar. lib. 5. cap. 27. & Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 13. contigiſſe † narrant circa d.l. 1. C. de Paganis, quæ eorũ tẽpla concludi iubet, & ſub capitali ſupplicio, & bonorũ publicatione à ſacrificijs abſtinere. Nã cùm Athanaſius ob multa mira, quæ fecerat, & prędixerat, à Paganis, & hæreticis magus, & aruſpex crederetur: qua de cauſa à Synodo Antiſtitũ aliquando condemnatũ fuiſſe ſcribit Ammian. Marcellin. lib. 15. inter iurgandũ quadã die ſupervolitavit cornix, quę cùm clarius crocitaret, adſtans multitudo Paganorum, velut mago derogantes, ab Athanaſio petebant, ut eis aperiret quid cornicula illa ſignificaret. Ille verò fertur ad eos dixiſſe ſubridẽs, Scitis, quid vox oſcinis prædicat? Cras Latinâ linguâ dies ventura ſignificatur, hoc ergo clamãs cornicula, triſtẽ vobis craſtinum diem portẽdit, Imperatoris Romani iuſsione, ut de veſtris tẽplis eijciamini. Nec fefellit Divinũ hominẽ expectatio, ſed potius ita contigit, ut eius fermo, licèt deriſus, venerit ad effectum; ſequenti namq; die allatæ ſunt ad iudices Conſtantini Imperatoris litterę, iubentes, ut Pagani ſua ingredi non permitterẽtur ad templa, neque ſolemnes ſuperſtitiones, feſtivitateſq́ue celebrare, ſed ſub gladij pœna univerſos Gentilium ſacrificijs abſtinêre.