Paganorum [sect. 76] autem nomen, ut hoc obiter advertamus, a pagis originem traxit, quae Graecis villae sunt, ita a fontibus, sive ut alij malunt, a montibus dictae, circa quos semper villae condi consueverunt, ut ex Servio, & alijs tradunt Prateius, Brisson. Berrucius, Hotmanus, & Calinus de ver. iur. verb. Paganus, Beda in Cantic. lib. 6. cap. 30. & in Marc. cap. 15. & in Luc. lib. 6. cap. 23. & hom. in Feriam 3. Psal. Ioan. Punger. in Etymol. sub eod. verb. Stephan. de urbib. Lorin. in Acta cap. 17. vers. 19. & Gasp. Sanct. in Isai cap. 42. num 45. pag. 445. Quamvis Philaster lib. de haeresib. cap. 3. eos dictos fuisse putet a Pagano quodam huius nominis, quem, ait, fuisse filium Deucalionis & Pyrrhae, Regemque potentem & inclytum, & proinde tanquam Deum habitum. ΒΆ Sed cur Deorum fasorum cultores hoc nomine vocare usitatum fuerit, secundum D. August. lib. 2. retract. cap. 43. difficilioris quidem indagationis esse videtur. Cum in hoc tot, & tam variae Scriptorum sententiae reperiantur. Nam D. Isidor. lib. 8. Etymol. cap. 70. eos ita dictos existimat ex pagis Atheniensibus, ex quibus orti. Ibi enim in locis agrestibus, & villis, gentiles lucos, idolaque sua, & delubra constituerunt, & ideo idolorum cultor coepit appellari Paganus. Alciatus autem d. lib. 1. Parerg. cap. 13. & Connan. lib. 9. commentar. cap. 13. eam rationem comminiscuntur, quia Christi milites non sint, neque eius Ecclesiae Militanti nomina dederint. Scimus [sect. 77] enim in iure dictos esse Paganos quotquot a militia erant immunes, & liberi, l. quaedam, D. de poen. l. ius nostrum, de reg. iur. l. 1. C. de militari testam. cum alijs. Paul. autem Orosius, & Beda ubi sup. quos refert, & sequitur Cuiacius in Parat. c. de Paganis, quasi ex agrestium locorum compitis, & pagis longe distent a superna, & coelesti civitate, ab eaque sint alieni, sive ut ait Dionys. Gotthofr. in notis ibidem, in contemptum, quasi diversos a Christianis, & eis ignobiliores, sicut & Ethnici, Gentiles, & nationes dicti sunt, comparatione habita ad Christianos, qui eo tempore paucissimi erant. Vvesemb. autem in ead. Paratitla tradit, Gentiles, & Infideles Paganorum nomen sortitos, quia diutius Gentilica superstitio in pagis, quam in civitatibus perduraverit, propter rudiora Paganorum ingenia, Pet. Opmeer. in Chronol. ann. Christi 411. pag. 307. quia Gentiles, & illa hominum colluvies, qui cum non mererent stipendia, sumptis armis, Romae restaurari Gentilium lacra volebant, ex pagis, caeterisque agrestibus locis exurrexerunt. Gaspar Sanct. ubi sup. quia qui Evangelicis legibus exculti non sunt, extra Evangelium tanquam in pagis, & desertis habitant, & varijs abducti erroribus incerti vagantur.