Mihi vero, his reiectis, magis probatur sententia Illustriss. Cardin. Baronij in notis ad Martyrolog. Roman. ad diem 11. Ianuarij, qui putat, a temporibus Christianorum Imperatorum, Gentiles Paganos vocari coepisse, eo quod, ut proxime diximus, Imperatorijs legibus claudi coeperant idolorum sana, & delubra, & sacra Gentilium prohiberi in oppidis: quare urbibus exclusi, pagos, villas, & agros adire cogebantur, & illic suos inanes Deos colere, & superstitiosa sua sacra facere, unde & Pagani dicti sunt. In pagis autem & villis superstitionum cultum frequenter usitatum fuisse, iam olim ostendit Cicero lib. 2. de legibus, & usque ad tempora Honorij Imperatoris, quae erat idololatria in pagis residua fuisse videtur. Vnde S. August. qui ijsdem temporibus vixit, serm. de verb. Domin. inquit: Multi Pagani habent istas abominationes in fundis, &c. Quam rationem luculenter idem Auctor prosequitur, & eo non citato Ioan. Azorius dict. lib. 8. cap. 24. quaest. 1. col. 1273. & multum probat, & laudat Ant. Mornacius in observation. ad lib. 1. Cod. sub dict. titul. de Paganis, pag. 95.