Et quidem factum illud [sect. 79] Sisebuti non ad vim praecisam, sed ad conditionalem referre videtur text. in dict. cap. maiores, vers. Item quaeritur, de baptismo, & Genebrard. in Chronolog. ann. 623. a quo non abest Ioan. Gotthus in hist. Gotth. lib. 16. cap. 14. tradens ob ardentem fidei zelum Sisebuti pia eius exhortatione, nonaginta Iudaeorum millia in Hispania conversa fuisse. Quod si ita contigit, nihil in eo est, quod notare possimus.