Et quidem factum illud † Siſebuti non ad vim præciſam, ſed ad conditionalem referre videtur text. in dict. cap. maiores, verſ. Item quæritur, de baptiſmo, & Genebrard. in Chronolog. ann. 623. a quo non abeſt Ioan. Gotthus in hiſt. Gotth. lib. 16. cap. 14. tradens ob ardentem fidei zelum Siſebuti piâ eius exhortatione, nonaginta Iudæorum millia in Hiſpania converſa fuiſſe. Quod ſi ita contigit, nihil in eo eſt, quod notare poſsimus.