Sed verior opinio est, Regem illum nulla conditione, aut optione oblata, Iudaeos ad baptismum recipiendum metu, & poenis propositis coegisse ann. 616. Cuius factum postea sequutus fuit Dagobertus in Gallia an. 631. diem Iudaeis praestituens, intra quam, nisi Religionem nostram susciperent, hostes iudicarentur, pertinaciamque capite luerent. Vterque [sect. 80] autem id precibus, & hortatu Heraclij Imperatoris fecisse narratur. Qui item omnes sui Imperij Iudaeos baptizari coegit, quoniam a circumcisis hominibus ei excidium imminere, vana astrorum observatione compererat; quod postea in Saracenis, sive Mahometanis impletum fuit, ut latius produnt Aimoinus lib. 4. histor. Francor. cap. 22. Platina de vitis Pontif. in Adeodato, Ioan. Mariana lib. 6. de reb. Hisp. cap. 3. Zamalloa in compend. hist. Hisp. lib. 25. cap. 25. & Iacob. Bleda in histor. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 36.