Sed verior opinio eſt, Regem illum nullâ conditione, aut optione oblatâ, Iudæos ad baptiſmum recipiendũ metu, & pœnis propoſitis coëgiſſe ann. 616. Cuius factum poſteà ſequutus fuit Dagobertus in Gallia an. 631. diem Iudæis præſtituens, intra quam, niſi Religionem noſtram ſuſciperent, hoſtes iudicarentur, pertinaciamq́ue capite luerent. Vterque † autem id precibus, & hortatu Heraclij Imperatoris feciſſe narratur. Qui itẽ omnes ſui Imperij Iudæos baptizari coëgit, quoniam à circumciſis hominibus ei excidium immminere, vanâ aſtrorum obſervatione cõpererat; quod poſteà in Saracenis, ſive Mahometanis impletum fuit, ut latiùs produnt Aimoinus lib. 4. hiſtor. Francor. cap. 22. Platina de vitis Põtif. in Adeodato, Ioan. Mariana lib. 6. de reb. Hiſp. cap. 3. Zamalloa in compend. hiſt. Hiſp. lib. 25. cap. 25. & Iacob. Bleda in hiſtor. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 36.