Vnde respondendum est, [sect. 81] Sisebuti actionem tranquam iniustam, & Ecclesiae disciplinae contrariam Concilium Tolet. IV. Can. 56. relatum in. d. cap. maiores, & dict. cap. de Iudaeis 45. distinct. pro parte rescidisse, decernens, ut qui iam sacro lavacro tincti essent, cogerentur ad servandam Fidem, quam acceperant, sed ne posterius Iudaei ad baptismum compellerentur. Cui Concilio, [sect. 82] eundem Sisebutum assensisse, tradit Roder. Sanctius Episcopus Palentinus in eius vita, eo quod cerneret, multos ex Iudaeis, a se per vim compulsos, recidivisse, & Iudaizasse. Sed mihi hoc falsum videtur, quoniam Concilium illud, ut ex eius initio apparet, anno tertio Regni Sisenandi, AEra 681. celebratum fuit circa Pontificatum Honorij I. atque adeo Sisebuti religiosissimi Principis tempora, tanquam iam longe praeterita, nominat.