Vnde reſpondendum eſt, † Siſebuti actionem tranquam iniuſtam, & Eccleſię diſciplinæ contrariam Concilium Tolet. IV. Can. 56. relatum in. d. cap. maiores, & dict. cap. de Iudæis 45. diſtinct. pro parte reſcidiſſe, decernẽs, ut qui iam ſacro lavacro tincti eſſent, cogerentur ad ſervandam Fidem, quã acceperant, ſed ne poſteriùs Iudæi ad baptiſmum compellerentur. Cui Concilio, † eundem Siſebutum aſſenſiſſe, tradit Roder. Sanctius Epiſcopus Palentinus in eius vita, eò quòd cerneret, multos ex Iudæis, à ſe per vim cõpulſos, recidiviſſe, & Iudaizaſſe. Sed mihi hoc falſum videtur, quoniam Concilium illud, ut ex eius initio apparet, anno tertio Regni Siſenandi, Æra 681. celebratum fuit circa Pontificatum Honorij I. atque adeò Siſebuti religioſiſsimi Principis tempora, tanquam iam lõgè præterita, nominat.