Ioannes etiam † Mariana ubi ſup. & ante eum Epiſcop. Tudenſ. Tarapha, & alij rerum Hiſpanicarum Auctores, coactionem illam ſuccenſent, quòd in chriſtianorum moribus nefas eſt, quemquam malo cogi ad profeſsionem veræ pietatis. Neque † tũc quoque Siſebutus factum illud temerè uſurpatum, prudentioribus illius ſęculi viris probavit, & pręſertim D. Iſidoro, qui in hiſtor. Gotthor. pag. 161. ſic ſcriptũ reliquit: Æra Dei anno Imp. Heraclij II. Siſebutus Chriſtianiſſimus poſt Gundemarũ ad Regale faſtigiũ evocatur. Regnat ann. IIX. mẽſes VI. qui initio Regni Iudæos ad Fidẽ chriſtianã permovens, æmulationem quidem habuit, ſed non ſecundùm ſcientiam, poteſtate enim compulit, quos provocare Fidei ratione oportuit.