Idem [sect. 85] quoque in terminis nostrae quaestionis tradunt communiter Theologi omnes, & praecipue Caiet. post D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. dicentes, factum illud Sisebuti, & Dagoberti, ferventioris quidem fidei, & animi, quam iustitiae exemplum praestare posse, & zelum eius, bonamque intentionem in dicto Concilio laudari, factum autem non laudari. Quod etiam probat, & sequitur Gregor. de Valencia dict. 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. Iust. Lipsius in lib. de una Relig. sive adversus Dialogist. vers. Divinum illud, & Madera in Monarch. Hispan. cap. 6. fol. 41.