Expulsio [sect. 86] autem Iudaeorum, & Maurorum a Ferdinando & Elisabetha Catholicis Hispaniae Regibus facta, longe minorem, aut plane nullam difficultatem habet, cum in subditis infidelibus, & ex rationibus supra relatis, processerit. Et ne in Regnis adeo Catholicis, alia Religio, quam una fides, & unum baptisma haberetur, aut ex [sect. 87] fece, & sentina eorum, aliqua labe Christiani macularentur. Quod semper summo studio curandum, & vitandum esse iura testantur, cap. omnes, cap. saepe, & cap. nullus, cum alijs 28. q. 1. cap. etsi Iudaeos 13. ibi: Mus in pera, de Iudaeis. Nam, ut inquit Ovid. lib. 2. de remed. amor.