Neque in hoc facto [sect. 90] vis simpliciter infidelibus inferri videtur, sed libera optio datur, ut vel Christianorum provincias deserant intra certum tempus, vel Christiani fiant. Quod sane non esse prohibitum constat ex d. cap. maiores, vers. Item quaeritur, & ad alios infideles non subditos (quales erant Indi, de quibus tractamus) tam ex disparitate rationis, quam ex causae, & potestatis defectu, applicari non potest, ut in specie nostrae quaestionis ad praedicti argumenti solutionem bene considerant Dom. Banez in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. col. 525. versic. Ad secundum respondetur, Arag. ibidem artic. 8. pag. 290. vers. Ad aliud de Regibus, Gregor. de Valencia ubi supra, vers. Ferdinandus, Azorius dict. lib. 8. institut. cap. 26. vers. Quarto quaeritur, Torres de Fide, disput. 51. dub. 1. & novissime Suarez in eod. tract. d. sect. 3. num. 5. & plures alij, quos refert Petrus Cenedus in dict. collectan. 15. ad Decretal. num. 2.