Nec dissentit Ioseph. Acosta, qui ultra ea, quae ab ipso mutuavimus supra prox. cap. num. 7. iterum lib. 3. cap. 13. pag. 229. docet, infideles, qui se in recipienda Fide duriores praebent, rusticitate magis animi, quam electione rationis, cuiusmodi Barbari pene omnes sunt, iudicij vix sententiam sequentes, sed impetu, aut consuedine impulsi, hos certe severitate quadam salutari in Ecclesiae gremium intrare compellendos esse.