Siqvis autem adhuc posteriorem [sect. 5] opinionem defendere voluerit, quae nullam coactionem, nec armorum interventionem in Fidei praedicatione, & propagatione permittit, quamque in puncto iuris veriorem & securiorem esse tradidimus, & novissime probat Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 9. num. 5. argumentis contrarijs ita suo ordine satisfacere poterit.