Non obstare primum, inde constructum, quod Ecclesia, & eius alumni non solum habeant potestatem, verum & praecisam necessitatem Fidei per Orbem universum disseminandae, prout & infideles illam recipiendi; & in hoc magis, quam in caeteris omnibus rebus charitatis officium ac praeceptum impleri. Nam [sect. 6] respondetur, haec quidem omnia verissima esse; ita tamen infidelium conversionem disponi debere, ut nulla violentia eis hac de causa inferatur, nec doctrinae Apostolicae limites excedantur, sed poitus res adeo pia, [sect. 7] & sancta, pie quoque, & sancte tractetur, ut alias dicitur de matrimonio in Concilio Trident. sess. 24. de reformat. matr. cap. 10.