Non obſtare primum, inde cõſtructum, quòd Eccleſia, & eius alumni nõ ſolùm habeant poteſtatem, verùm & præciſam neceſsitatem Fidei per Orbem univerſum diſſeminandæ, prout & infideles illam recipiendi; & in hoc magis, quàm in cæteris omnibus rebus charitatis officium ac præceptum impleri. Nam † reſpondetur, hæc quidem omnia veriſsima eſſe; ita tamen infidelium converſionem diſponi debêre, ut nulla violentia eis hac de cauſa inferatur, nec doctrinę Apoſtolicæ limites excedantur, ſed poitùs res adeò pia, † & ſancta, piè quoque, & ſanctè tractetur, ut alias dicitur de matrimonio in Concilio Trident. ſeſſ. 24. de reformat. matr. cap. 10.