Et quamvis [sect. 10] infideles, praedicatam sibi, & sufficienter propositam Christi Fidem non recipientes, graviter peccent: non tamen possunt Christiani, eos sub hoc praetextu punire, aut debellare, cum id sibi nequaquam permissum, sed potius prohibitum reperiatur Matth. 10. Marc. 6. & Lucae 9. Quia [sect. 11] praeceptum illud affirmativum de Fide praedicanda, & disseminanda, & de idololatria vitanda, nequaquam fideles constringit, ut ad illud implendum alterum fortius, & potentius praeceptum, negative conceptum, transgrediantur, quo insontes, & innocentes non esse occidendos, nec bello, & iniurijs lacessendos docemur, ut habetur Exodi cap. 23. & Matth. cap. 19. Cum [sect. 12] nemo teneatur aliorum conversionem curare, si se exponat periculo peccandi. Quia non sunt facienda mala, ut inde eveniant bona, & [sect. 13] etim ob lucrandas omnes animas mundi, non potest quis peccatum, quantumvis venial, committere, ut in nostrae quaestionis terminis bene observant, & probant Ioan. Andr. in reg. peccatum in Mercurialibus, Ant. a Corduba dict. lib. 1. quaestionarij, quaest. 57. Eman. Roder. in quaest. Regular. 3. tom. quaest. 32. Ferdin Rebellus de oblig. iust. lib. 1. quaest. 14. sect. 8. num. 58. Pag. 123. Beccanus in sum. 2. tom. cap. 13. quaest. 4. Simon Maiol. De perfid. Iudaeor. Pag. 103. Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, disput. 9. sect. 1. ex num. 2. & alia adducens Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 2. cap. 25. pag. 132. & seqq. & cap. 28. pag. 171.