# 19 CAPUT XIX. In quo de solutione argumentorum, quae in praedicta quaestione ad utramque partem expensa sunt, specialiter agitur. SVMMARIVM Capitis XIX. -  1 Auctores, qui ad Fidem introducendam vim aliquam permittunt, qualiter sunt accipiendi, & defendendi. -  2 Apostolicum modum in praedicando observare, ubi illud commode fieri potest, congruentissimum est. -  3 Indorum Novi Orbis conversio media quadam via curanda fuit. -  4 Fidei in negotio, inter Barbaros & protervos, levem aliquam compulsionem & severitatem salutarem admittit D. August. & alij, quorum verba referuntur. -  5 Auctores, qui nullam omnino vim, nec armorum terrorem in conversione infidelium admittunt, securiorem opinionem sequuntur, & qualiter argumentis contrariae respondeant. -  6 Fidei praedicationem, & propagationem quamvis Christiani curare teneantur, non tamen debent hac causa Apostolicos praedicandi canones transilire. -  7 Sancta que sunt, sancte tractari debent. -  8 Finis bonus non iustificat actum, nisi per iusta media exequatur. -  9 Intentio bona non excusat eum, qui illicita facit. -  10 Infideles quamvis peccent non recipiendo Fidem, non tamen possunt a fidelibus hoc praetextu puniri. -  11 Praeceptum de praedicanda Fide non obligat ad transgrediendum aliud, quo insontes puniri, & debellari vetantur. -  12 Conversionem aliorum nemo curare debet, si se exponat periculo peccandi. -  13 Peccatum quantumvis veniale quis committere non debet, etiam propter lucrandas omnes animas mundi. -  14 Principes licet sint Divinae legis, & Fidei custodes, illam tamen debitis modis tueri debent, non autem illicitis & violentis. -  15 Natio nulla est, ex qua aliqui non sint praedestinati. -  16 Ecclesiae Dei omnes gentes promissae sunt, non tamen omnes homines omnium gentium. -  17 Reges Hispaniae curam conversionis Indorum sibi a Sede Apostolica demandatam, qualiter exercere debeant. -  18 Finis curam qui habet, licet possit disponere media, intelligitur de medijs permissis, & ad illum finem proportionatis. -  19 Arma, quibus Christiani milites, & Praedicatores in conversione Indorum uti debent, qualia sint? -  20 Ministri, si idonei fuerint, etiam hodie, Apostolico more praedicando, multum inter barbaras nationes proficient. -  21 Apostoli olim inter nationes non minus feras, & barbaras, quam Indorum, soli, & inermes praedicarunt. -  22 S. Fran. Xavierus modo, & fructu suae praedicationis utile, & recens dedit nostris temporibus Apostolicae imitationis exemplar. -  23 Indorum salus desperanda non est, quos iam Deus ad Evangelium vocare videtur. -  24 Praedicatoribus Fidei certissimum auxilium Deus, Isaiae 55. & Psal. 67. promittit. -  25 Linguarum varietas, & ignorantia veros praedicatores Fidei a conversione Indorum terrere non debet. -  26 Prudentia caret, qui quod coelesti virtute vacuum est, humanis consilijs explere intendit. -  27 Apostoli magis virtutibus, quam miraculis, Orbem converterunt. -  28 Infideles hodie etiam magis virtutibus, quam signis Praedicatorum movebuntur, & quare? cum D. Chrysost. -  29 Miracula non defuerunt hoc saeculo praedicantibus inter Indos. -  30 Regula de concessione antecedentis ad positionem consequentis, fallit, quando hoc sine illo exerceri potest. -  31 Zelus extendendae Christianae religionis tunc laudari debet, cum eiusdem Religionis praecepta non frangit. -  32 Cap. si non ex Fidei 23. quaest. 4. vera explicatione donatur. -  33 Intentio recta in bellis semper requiritur, & laudatur. -  34 Infidelibus quibus, & quando bellum licite inferri possit? -  35 Cap. Dispar. 23. quaest. 8. explicatur. Et num. 38. & 41. -  36 Saraceni, & alij infideles, qui sunt hostes Fidei, & occupant Provincias Christianorum semper debellari possunt. -  37 Bellum a Christianis contra Turcas licite moveri non posse, fuit haeresis Lutheri & Erasmi, quae reprobatur. -  38 Argumentum a contrario sensu non valet, quando ex eo resultat absonus intellectus, vel aliorum iurium correctio. -  39 Relativum quis vel qui aliquando restrictive, aliquando declarative, & generaliter ponitur. -  40 Lex 2. tit. 23. part. 2. explicatur. -  42 Ecclesia licet hodie maiorem auctoritatem, & potestatem habeat, quam antea; non tamen ea utitur adversus simplices infideles quiete & pacifice degentes. -  43 Cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet 23. quaest. 4. vera expositione donantur. Et num. 53. -  44 Deus semper vult, ut infidelium conversio suae divinae dispositioni, & non humanis medijs tribuatur. -  45 Fides semper spontanea esse debet. -  46 Deo non placent servitia coacta, & hilarem datorem diligit. -  47 Haereticos, Schismaticos, & Apostatas non posse ab Ecclesia puniri, aliqui censuerunt, quorum error convincitur, & damnatur. Et numeris sequentibus. -  48 Infideles quamvis Ecclesia non puniat, bene tamen punire potest, & debet, Haereticos, Schismaticos, & Apostatas, & quare? -  49 Inquisitores causarum Fidei non puniunt infideles non baptizatos, sed eos tantum, qui a Fide semel professa recesserunt. -  50 Haeretici non solum puniri, verum si opus fuerit, aperto Marte ab Ecclesia debellari, & funditus deleri possunt. -  51 Auctores plurimi recensentur, qui de iustitia punitionis, & debellationis Haereticorum, latissime disputant. -  52 Haeretici, & Schismatici, Saracenis, & caeteris infidelibus, imo & lupis, deteriores sunt, & magis puniendi. -  53 Ecclesiae auctoritas, & potestas post Constantinum maior esse coepit, & magis publice, ac libere exerceri. -  54 Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & intrare compellentis, quos ultimo loco vocaverat, multifarie cum SS. Patribus explicatur. -  55 Cap. Schismatici 23. quaest. 6. explicatur. -  56 Cogi quodammodo dicitur, qui importunis precibus suadetur. -  57 Infideles licite possunt ad fidem per efficacem & importunam etiam suasionem compelli. -  58 D. Paul. locus 2. ad Timoth. & Ierem. 1. 24. de instantia praedicationis Fidei expenditur. -  59 Cap. Maiores de baptismo ponderatur, & illustratur. -  60 Conversio coacta D. Pauli humanis regulis metiri non debet. Miraculose quae a Deo facta sunt, in exemplum vel consequentiam adduci non debent, ibidem. -  61 Deus res, quas condidit, suos cursus agere sinit. -  62 Sacrae Scripturae exempla quae a communibus Theologiae regulis exorbitant, veneranda sunt, non imitanda. -  63 Deus animas hominum multis modis invitat, etiam stupefaciendo, ex D. Thom. -  64 Cap. vides 23. q. 6. & cap. quid faciet 23. q. 4. explicantur. -  65 Coactio infidelium ad Fidem etiam si vi indirecta fiat, reprobata est. -  66 Voluntas prorsus libera non reperitur in eo, qui etiam causative, aut conditionate ad baptismum compellitur. Et quatenus voluntas coacta, voluntas sit? -  67 Velle eius est, qui potest & nolle, & aliorum imperio non obsequitur. -  68 Res imperiosa est timor. -  69 Voluntatem liberam qualiter diffiniat D. Augustin. -  70 Bella per Constantinum, & alios Christianos Principes adversus infideles non ob id solum gesta fuerunt, ut Fidem reciperent, sed ex alijs causis, quae referuntur. -  71 Carolus Magnus qua de causa Longobardis bellum intulerit? -  72 Leges, quas Constantinus, Theodos. & alij Imp. contra Paganos & eorum sacrificia tulerunt, de infidelibus, eisdem Imperatoribus subditis, accipiendae sunt. -  73 Princeps quilibet potestatem habet in eos, qui sibi politice subsunt, ut quae sibi expedire videbitur, custodiant, etiam si diversae religionis sint. -  74 Athanasij notabilis historia, & prophetia de templis Paganorum lege Constantini claudendis. -  75 Lex 1. C. de Paganis illustratur. -  76 Paganorum nomen unde, & quare olim Gentilibus datum fuerit, late discutitur. -  77 Pagani in iure dicuntur, quotquot a militia erant immunes, & liberi. -  78 Infideles, sibi subditos, a suis Regnis Princeps Christianus ex iustis tantum causis expellere potest. -  79 Sisebutus Hispaniae Rex, & Dagobertus Galliae, an praecise, vel causative Iudaeos sui Regni ad baptismum recipiendum coegerint? -  80 Heraclij Imperatoris Constantinopolitani notabilis historia refertur, ob quam omnes Iudaeos sui Imperij baptizari coegit, & ut in Hispania & Gallia cogerentur, curavit. -  81 Sisebuti actionem tanquam iniustam Concilium Tolet. IV. pro parte rescidit. Et plures alij Auctores aperte damnant. Et num 83. & 85. -  82 Concilio Tolet. IV factum Sisebuti circa conversionem Iudaeorum reprobanti, ipsum Sisebutum interfuisse, docet Episcopus Palentin. Qui reprobatur. -  84 D. Isidorus Hispalens. qui floruit temporibus Sisebuti, eius factum etiam tunc prudentioribus non fuisse probatum, affirmat. -  86 Reges Catholici Ferdinan. & Elisabeth, Iudaeos, & Mauros ab Hispania expellentes, iustissimis rationibus moti sunt, & eis vim directam non intulerunt. Et num. 90. -  87 Iudaeos, & infideles inter Christianos morari periculosum est. Et num. 94. -  88 Oculi dum spectant laesos, laeduntur & ipsi, ex Ovidio. -  89 Dissimilibus non conversari salutare est. -  91 Status, & Religionis tuendae ratio, efficit, ut infideles iam baptizatos a suis Regnis Princeps expellere possit. -  92 Philippus III. Rex noster pijssimus, & invictissimus laudatur, ob expulsas a suis Regnis Maurorum reliquias. -  93 Mauri, sive Morisci ultimo ab Hispania per Philippum III. expulsi, quot fuerint? & historia huius expulsionis remissive. Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regius Secretarius citatur, & laudatur ibidem. -  95 Pepecornus Iudaeus conversus multa flagitia admisit, & carmina de eo Vlrichi ab Huten. QVibvs ita praehabitis, & constitutis, prior opinio in quaestione, sive titulo, de quo agimus, iuxta modum supra dictum accepta, non inepte defendi poterit, cum pro ea militent rationes, & auctoritates adeo lato calamo peroratae. Et [sect. 1] ad contrarias responderi potest. Primum, & secundum argumentum non obstare, quia loquuntur de vi directa, & absoluta, qua verum est, neminem ad Fidem compellendum esse, cum haec sit suadenda, non imperanda, aut cogenda: Nos tamen, non de eiusmodi vi, sed de indirecta, & causativa tractare, quae, ut diximus, non reprobatur, & saepe per medium bellorum, & comminationem inducitur. Ad tertium vero, quartum, & quintum respondemus, [sect. 2] fatendo, verissimum quidem, & certissimum esse, Christi Fidem suaviter, & pacifice, atque Apostolico more, & instituto congruentius, & citra aliquod damnum, & scandalum praedicari, & ubi illud teneri commode potest, nihil prius, neque melius reperiri, ut saepe retulimus, in istis autem Novi Orbis regionibus ob rationes supra consideratas, exacte observari non posse, nec potuisse, [sect. 3] ac propterea alia media via, horum barbarorum conversionem curandam fuisse, qui in sua infidelitate relinqui non debuerunt. Quam solutionem, ultra Auctores sup. cap. praeced. ex num. 5. allegatos expressis, & elegantibus verbis tradidisse videtur D. August. epist. 1. ad Bonifacium ita inquiens: [sect. 4] Melius quidem esse quis dubitaverit, ad Deum colendum homines doctrina duci quam timore poenae, vel dolore compelli? Sed non quia isti meliores sunt, ideo illi, qui tales non sunt, negligendi sunt. Multis enim profuit, prius timore, vel dolore cogi, ut possint postea doceri, aut quod iam verbis didicerunt, opere sectari. Cuius loci mentionem faciens Iust. Lipsius advers. Dialog. vers. Divinum illud, in fine, se non vereri, ait, in Fidei negotio, Levem aliquam, & cum spe fructus compulsionem admittere, minantem tamen magis, quam cogentem. Nec dissentit Ioseph. Acosta, qui ultra ea, quae ab ipso mutuavimus supra prox. cap. num. 7. iterum lib. 3. cap. 13. pag. 229. docet, infideles, qui se in recipienda Fide duriores praebent, rusticitate magis animi, quam electione rationis, cuiusmodi Barbari pene omnes sunt, iudicij vix sententiam sequentes, sed impetu, aut consuedine impulsi, hos certe severitate quadam salutari in Ecclesiae gremium intrare compellendos esse. Siqvis autem adhuc posteriorem [sect. 5] opinionem defendere voluerit, quae nullam coactionem, nec armorum interventionem in Fidei praedicatione, & propagatione permittit, quamque in puncto iuris veriorem & securiorem esse tradidimus, & novissime probat Seraph. Freitas de iusto Imper. Asiat. cap. 9. num. 5. argumentis contrarijs ita suo ordine satisfacere poterit. Non obstare primum, inde constructum, quod Ecclesia, & eius alumni non solum habeant potestatem, verum & praecisam necessitatem Fidei per Orbem universum disseminandae, prout & infideles illam recipiendi; & in hoc magis, quam in caeteris omnibus rebus charitatis officium ac praeceptum impleri. Nam [sect. 6] respondetur, haec quidem omnia verissima esse; ita tamen infidelium conversionem disponi debere, ut nulla violentia eis hac de causa inferatur, nec doctrinae Apostolicae limites excedantur, sed poitus res adeo pia, [sect. 7] & sancta, pie quoque, & sancte tractetur, ut alias dicitur de matrimonio in Concilio Trident. sess. 24. de reformat. matr. cap. 10. Finis [sect. 8] quippe bonus alicuius actionis non facit eam bonam, aut legitimam, nisi per iustos, & legitimos tramites fiat, princip. prooem. inst. ibi: Et per legitimos tramites, D. Paul. ad Rom. 3. vers. 8. cap. qui sine Salvatore 26. q. 2. cap. admoneant, cap. Non observetis 26. quaest. 7. Navarrus in tract. de finib. Human. Act. Num. 8. Quemadmodum neque [sect. 9] bona intentio, etiam cum vincibili ignorantia coniuncta, eum a peccato excusat, qui facit, quod scire debuit, sibi non licere, ut probatur Act. 3. vers. 7. & per D. Thom. Medinam, & alios in 1. 2. q. 74. art. 5. & q. 76. art. 2. communi Theolog. in 2. distinct. 22. & ex alijs relatis a Gregor. de Valencia disput. 2. q. 3. punct. 6. & quaest. 5. & Mart. Delrio in disquisit. Magic. Lib. 4. Cap. 4. quaest. 5. sect. 2. pag. 334. & lib. 6. cap. 2. sect. 1. quaest. 2. pag. 486. ubi tractat, an liceat, remedium petere a maleficis? Et quamvis [sect. 10] infideles, praedicatam sibi, & sufficienter propositam Christi Fidem non recipientes, graviter peccent: non tamen possunt Christiani, eos sub hoc praetextu punire, aut debellare, cum id sibi nequaquam permissum, sed potius prohibitum reperiatur Matth. 10. Marc. 6. & Lucae 9. Quia [sect. 11] praeceptum illud affirmativum de Fide praedicanda, & disseminanda, & de idololatria vitanda, nequaquam fideles constringit, ut ad illud implendum alterum fortius, & potentius praeceptum, negative conceptum, transgrediantur, quo insontes, & innocentes non esse occidendos, nec bello, & iniurijs lacessendos docemur, ut habetur Exodi cap. 23. & Matth. cap. 19. Cum [sect. 12] nemo teneatur aliorum conversionem curare, si se exponat periculo peccandi. Quia non sunt facienda mala, ut inde eveniant bona, & [sect. 13] etim ob lucrandas omnes animas mundi, non potest quis peccatum, quantumvis venial, committere, ut in nostrae quaestionis terminis bene observant, & probant Ioan. Andr. in reg. peccatum in Mercurialibus, Ant. a Corduba dict. lib. 1. quaestionarij, quaest. 57. Eman. Roder. in quaest. Regular. 3. tom. quaest. 32. Ferdin Rebellus de oblig. iust. lib. 1. quaest. 14. sect. 8. num. 58. Pag. 123. Beccanus in sum. 2. tom. cap. 13. quaest. 4. Simon Maiol. De perfid. Iudaeor. Pag. 103. Pat. Fran. Suarez in tract. de Charitate, disput. 9. sect. 1. ex num. 2. & alia adducens Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venetos, 5. part. num. 200. & Mag. Marquez in Gubernat. Christian. lib. 2. cap. 25. pag. 132. & seqq. & cap. 28. pag. 171. Neque hoc excusat, [sect. 14] quod Christiani Principes, ut in argument subiecimus, esse debeant Divinae legis custodes, & vindices: nam, ut recte advertit Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. col. 407. vers. Ad secundum, id sic intelligendum est, ut debeant recta ratione, modoque consentaneo illius observationem tueri, ac promovere. Non est autem in proposito recta ratio ea, quae est per vim, cum potius hoc alienum sit ab ipsa lege Divina, & modo quo Christus Evengelium suum praedicari voluit; qui, ubi sibi visum fuerit oportere; illorum conversionem disponet. Cum [sect. 15] nulla natio sit, ex qua non sint aliqui praedestinati, Apocal. 7. Et secundum doctrinam D. Augustini epistol. 80. [sect. 16] in omnibus gentibus, ubi nondum est Ecclesia, oportet, ut aliquando sit, licét non oporteat, vel necessarium sit, ut omnes, qui ibi fuerint, credant: quia omnes gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides. Quod, Augustino non citato, cum Lyrano, & Hadriano Fino recte advertit P. Ribera in Michaeam cap. 4. num. 23. docens, non omnes omnium gentium homines venturos esse ad Christum, & ad Ecclesiam; venturos tamen esse multos ex singulis nationibus, & optime probat, & prosequitur Pat. Fran. Suarez in 3. par. D. Tho. tom 4. 59. art. 6. disput. 56. sect. 1. pag. 661. Secvndo Vero [sect. 17] argumento refponderi potest cum Episcopo Chiapens. in replic. 5. & 12. ad object. Sepulvedae, & Dom. Soto in 4. distinct. 5. quest. Unic. art. 10. pag. 270. vers. Alij vero. Quod, etsi Reges nostri non solum ex communi charitatis praecepto, verum & ex praecisa obligatione, sibi per Bullam Alexan. VI. iniuncta, conversionem Indorum curare debuerint, & sic etiam ad eos pertinere videatur cura de medijs, ad eandem conversionem tendentibus, cum ordinaria non sufficiant, propter difficultates, feritatem, & barbariem Indorum, & alia impedimenta, quae in eodem argument, & supra cap. proximo ex num. 2. consideravimus. Hoc tamen [sect. 18] intelligi debet, quatenus ea, quae sunt ad finem, eidem fini proportionantur, & ad eius consecutionem permissa, utilia, & conducibilia censentur, argumento l. legata inutiliter, D. de adimend. legat. Et eorum, quae tradit Covarru. lib. 1. variar. cap. 1. vers. Medium autem. Secus vero contingit, quando talia media prohibita sunt, & finem, ad quem diriguntur, potius impediunt, retardant, aut destruunt; qualia ea omnia esse dicunt, quae violentiam aliquam & bellorum, atque armorum terrorem includunt, & ab antiquo Apostolorum instituto discedunt, ex rationibus, & auctoritatibus toto cap. 17. perpensis. Tunc enim melius esse inquiunt, a praedicatione, & conversione desistere, quam lege Dei perfracta, eiusdem legis observationem prohibitis, & repugnantibus medijs, inducere velle. Arma [sect. 19] etenim, quibus Christiani milites in hac expeditione uti debent, ut saepe consideravimus, & bene advertit Hieron. Zevallos dict. 4. tom. pract. commun. quaest. ult. num. 200. & seqq. illa duntaxat sunt, de quibus D. Paul. loquitur 6. ad Ephes. Estote succincti lumbis mentis iustitiae, & calceate pedes in praeparatione Evangelij pacis. Quibus mediantibus, si parum, aut nihil profecerint, & exitus votis non responderit, omni prorsus culpa vacabunt. Praeterquam [sect. 20] quod absurdum esse putant, existimare, ob difficultates & impedimenta supra relata, Evangelij cursum, more, & exemplo Apostolorum servato, hodiernis, ut antiquis temporibus, etiam inter feras, & barbaras nationes, ingentem progressum non habiturum, si idonei ministri eligantur, qui Dei causam magis quam suam agere curent, & patientia, labore, ac vitae puritate susceptum ministerium, prout rei gravitas, ac dignitas postulat, exequantur. Nam [sect. 21] ipsi Apostoli, olim ad alias gentes non minus barbaras promulgandi Evangelij causa, humanis prorsus suppetijs destituti, destinati sunt, ut late memorant Auctores, quos citavimus supra lib. 1. cap. 14. num. 81. & Thom. a Iesu statim allegandus. Et tempestate nostra [sect. 22] sanctus Fran. Xaverius, & alij eius socij Evangelium Evangelice cum magno sructu in India Orientali praedicasse leguntur Indis, Persis, Arabibus, AEthiopibus, Malabaribus, Iapponensibus, Sinensibus, & infinitis alijs. De quo, ultra alios, solita eloquentia plura scribit Maffaeius in sua Ind. Orient. hist. lib. 12. & 14. ubi inter alia ait: Huius mihi profectionem viri paulo fusius persequi est animus: ut promulgandi Evangelij studiosis hominibus recens propositum sit Apostolicae peregrinationis exemplar. In qua sententia exornanda, & comprobanda plura eleganter expendunt Ioseph. Acosta dict. lib. 1. & 2. de procur. Ind. salu. per totam, Corduba dict. lib. 1. quaestionar. quaest. 57. dub. 6. colum. 507. & Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salu. lib. 41. part. cap. 1. ex pag. 123. dicentes, [sect. 23] nullo modo spiritualem Indorum salutem desperandam esse, aut ab eius cura a viris Apostolicis desistendum, cum Indos iam Deus ad Evangelium vocare videatur, sperandumque sit, quod paulatim, & successive convertentur; tum ex eorum docilitate, tum etiam [sect. 24] ex auxilio Divino Praedicatoribus Fidei promisso Isaiae 55: Quomodo descendit imber, & nix de coelo, & inebriat terram, & germinare eam facit; sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, paulatim producet fructum suum. Et Psalm. 67: Dominus dabit voci suae vocem virtutis: Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Quod efficit, [sect. 25] ut nec propter linguarum varietates diffidere oporteat; scriptum est enim Matth. & Lucae 10: Nolite cogitare, quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim estis vos, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Neque obstare, quod Christus, Apostolique omnes miraculis Orbe flexerint, vel subiugarint, aetasque nostra eiusmodi viros non sit adepta, [sect. 26] quia non est prudentiae genus, quod coelesti virtute vacuum est, humanis consilijs explere: [sect. 27] & quia maior verarum virtutum, quam miraculorum gloria in Orbis conversione resplenduit. Etenim, ut praeclare docet D. Chrysost. homil. 46. super Matth. [sect. 28] Non ita signis adducuntur Gentiles ad Fidem, ut bona vita & exemplo Praedicatorum: qui enim miracula faciunt sine vita studiosa, saepe deceptores ab eis aestimantur. Et homil. 6. in. 1. epist. ad Corinth. de eadem re agens, inquit: Quod etsi in praesentia signa viderentur, quis tamen persuaderet? quis externorum aures nobis accommodaret, cum tantopere increbrescat malitia? Etenim probata Christianorum vita, Maiorem apud multos auctoritatem sibi vindicabit, quam signa: siquidem haec apud impudentes, & malos homines malam concitant opinionem. Vita autem pura etiam ipsum diaboli os maiorem in modum obstruere poterit. Vt omittam, compertum etiam hoc ipso saeculo esse, [sect. 29] apertis miraculis Deum praesentissimum non modo viris Apostolicis, verum & militibus, Fidei Catholicae causam, utcunque agentibus, affuisse, quemadmodum considerat Thom. a Iesu d. lib. 4. pag. 125. Et Ego latissime ostendi sup. hoc lib. cap. 4. sequent. Quo supposito [sect. 30] cessat regula illa, quam pro contraria sententia perpendimus, de concessione antecedentis consequenti concesso; non enim procedit, ubi consequens sine tali antecedenti exerceri, & subsistere potest, ut patet ex exemplo l. 1. §. igitur, D. de exercit. act. & erudite ostendit Romanus cons. 451. num. 1. & cum eo Felin. in cap. praeterea n. 4. de offic. delegat. Everardus in loco a concessione consequentis, limit. 2. Didac. Perez nihil allegans in l. 1. tit. 5. lib. 8. ordin. fol. 177. col. 2. & Tuschus pract. conclus. iur. verb. Consequens, conclus. 757. ex. num. 71. Ad tertium argumentum, dum generaliter laudat curam, & zelum defendendae, & extendendae Christianae Religionis, respondetur, [sect. 31] id quidem certissimum, & sanctissimum esse, dummodo, ut diximus, legitime fiat, & iuxta eiusdem Religionis praecepta. Quod supponendum, sive supplendum est in omnibus locis, & auctoritatibus in argumento relatis. Et praecipue [sect. 32] in d. cap. si non ex Fidei 23. quaest. 4. in quo maior vis argumenti consistit. Nam, ut bene advertunt Sotus in 4. distinct. 5. quaest. uni. art. 10. pag. 271. vers. Quartum argumentum, Episcop. Chiapens. in dict. Apolog. contra Sepulvedam, & in 3. replicat. ad obiect. eiusdem. Covar. in Reg. peccatum 2. par. §. 10. numer. 2. vers. Quartum, Banez in 2. 2. q. 10. art. 10. vers. Iam vero, col. 529. Gregor. de Valentia dict. 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. vers. Secundo certum est, Zevallus quaest. fin. ex num. 170. Torres dict. disput. 51. dub. 1. & novissime Pat. Suarez dict. tract. de Fide, disput. 18. sect. 3. num. 5. Divus Gregor. ibi intelligendus est de bello, quod Gennadius, Africae Exarchus, Fidei causa adversus Haereticos, & Apostatas gessit, qui, ut statim trademus, non ferendi, sed feriendi sunt, ubi adversus Ecclesiam, cui semel nomen dederunt, colla subrigere audent, veramque Evangelicae legis doctrinam praedicari impediunt, aut Fidem volunt Christiani nominis inclinare. Quae solutio colligitur ex epist. 72. eiusdem D. Gregorij ad eundem Gennadium scripta, cuius etiam meminit Gratianus in cap. sicut, ead. causa, & quaes. Et si cui forte non probetur propter generalitatem verborum D. Gregor. in dict. cap. si non ex Fidei, quae de alijs bellis agere insinuant, quae Gennadius adversus infideles nondum Ecclesiae, & Romano Imperio subditos gerebat, dilatandae Fidei causa, & ut Christi nomen per subditas gentes, Fidei praedicatione circunquaque discurreret. Omissa, aut si mavis reiecta, alia solutione Gregor. Lop. in dict. l. 2. part. glo. mag. col. 6. dicentis, Divum Gregorium ibi, bella, quae Gennadius gerebat, non approbare, [sect. 33] sed tantum rectam eius intentionem laudare, quae semper in bellis plurimum commendatur, iuxta doctrinam D. Thom. 2. 2. quaest. 40. art. 1. & alia, quae tradit Covar. dict. reg. peccatum. 2. part. §. 9. num. 1. & 2. Possumus quidem secundo modo cum eisdem Auctoribus respondere; de illis infidelibus loqui, qui ditiones, & provincias Christianorum infestabant, aut occupabant, aut Fidei praedicationem suis blasphemijs, pravisque persuasionibus impediebant, ut colligitur ex illis verbis: Plurima enim pro pascendis ovibus Beati Petri Apostolorum principis excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita ut non parva loca patrimonij eius, proprijs nudata cultoribus, largitis Dacorum habitationibus restauraverit. Quibus, [sect. 34] & similibus casibus, Infidelibus iuste bellum inferri potest, cum non sint solum infideles, verum & Fidei, & Christianorum hostes, iuxta differentiam, quam inter eos facit Marquard. in tract. de Iudae. & Infid. part. 1. cap. 5. fol. 21. atque ita militent adversus illos omnes rationes iusti belli, defensivi, & vindicativi, de quibus egimus sup. hoc lib. cap. 6. ex num. 49. & doctrina Bald. cons. 140. in fine lib. 4. quem refert Cardinalis Tuschus in pract. conclus. verb. Hostes Fidei, conclus. 173 ubi tradit, quod hostes Fidei impune possunt praedari a fidelibus. Et Michaelis Salon in 2. 2. tom 1. quaest. 66. art. 8. ubi probat, quod infidelium bona, & personae subditae sunt Christianis de iure, quando occupant ea, quae aliquando fuerunt Christianorum. Alioqui autem, si infideles quiete, & pacifice viverent, & nihil occuparent, quod aliquando Christianorum fuisset,non posset eis iusté bellum ob solam infidelitatis causam moveri, iuxta ea, quae laté disputavimus supra cap. 15. etiam si Saraceni essent, ut per argumentum a contrario sensu probare videtur Alex. P. II. [sect. 35] in cap. dispar. 23. quaest. 8. dum docet, iuste pugnari adversus Saracenos, qui Christianos persequuntur, & ex urbibus, & proprijs sedibus pellunt: cuius tex. auctoritate idem expresse probavit glos. ibidem. & consuluit Oldrad. cons. 264. incip. Illa videtur probabilior. Quamvis in hoc contraria sententia verior videatur, [sect. 36] scilicet adversus Saracenos, quamtumvis in pace degentes, semper, & quolibet modo, sine aliqua nova causa iure optimo bellum indici, quoniam sunt perpetui, & infesti Christiani nominis hostes, & detinent provincias, quae olim Christianorum fuerunt, & praecipue terram Ierusalem, & terram Promissionis, quam Dominus Abrahae, & semini eius promisit, & Catholicis debetur, quia semen Abrahae sunt, secundum Apostolum ad Roma. 9. vers. 7. & ad Corinth. 11. vers. 22. quod tenet idem Oldrad. sibi contrarius cons. 72. incip. Contra Saracenos, & sequitur Calderin. cons. 95. num. 2. alias 1. de tregua, & pace, Geminian. cons. 96. incip. Pro huius dubij, num. 5. & seqq. Alex. cons. 130. incip. Super eo, num. 4. & 5. lib. 7. & eos referens Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Infidelibus, conclus. 124. & verb. Bellum, conclus. 36. num. 14. latissime Marquardus ubi sup. cap. 6. ex num. 10. fol. 30. Victoria in relect. de Indis, 1. part. num. 7. in fine, Gregor. Lop. in. 1. ult. tit. 18. part. 2. verb. En la conquista, ubi dicit, quod Papa approbat haec bella, & quotidie dat indulgentias, & Cruciatam contra illos Saracenos Africae in favorem Regis Hispaniae, Anton. Gam. decis. Lusit. 335. Boerius decis. 178. num. 10. Cacheran. in disput. inserta post decis. Pedemon. num. 19. Gail. lib. 1. de pace pub. cap. 2. num. 40. Molina de iust. & iur. tract. 2. disput. 99. & disput. 105. Bellarmin. lib. 3. de laicis cap. 16. Zevallos dict. quaest. fin. ex num. 210. Marta de iurisd. 1. par. cap. 24. ex num. 22. P. Mag. Lorca in 2. 2. sect. 3. dispu. 52. num. 8. & Fr. Iacob. Bleda in hist. Maur. lib. 8. & novissime Seraph. Freitas de Iust. Imp. Asiat. cap. 9. num. 10. & 11. ubi plures alias causas recensent, ob quas bellum contra Saracenos iustificatur. Et [sect. 37] haeresim Lutheri notantes, qui asseruit, non licere Chistianis bellare in Turcas, optime prosequuntur Alfons. a Castro, & Sebast. Medices adversus haereses, verb. Bellum, Covar. d. reg. peccatum 2. part. §. 10. ex prin. Lancellot. Conrad. in temp. omn. iud. lib. 1. §. 3. verb. Infidelibus in auxilium, quos citat Petr. Cenedus in collect. 59. ad Decretum, pag. 84. num. 1. in fine, & contra Erasmum idem advertit Anton. Rubeus in assertion. Cathol. lib. 2. err. 2. & Nos supra cap. 6. num. 49. & Mag. Lorca sup. D. Thom. sect. 3. disput. 49. num. 1. Neque his refragatur [sect. 38] d. cap. dispar, quoniam argumentum a contrario sensu non valet, quando ex eo absurdus, vel absonus intellectus resultat, aut aliorum iurium correctio, l. nemo, D. de iurisd. omn. iud. glos. celebris in l. conventicula, C. de sacros. Eccles. cum notatis ab Everardo loco. 4. pag. 58. Canciuncula loco 13. Bellon. de argum. leg. cap. 11. Mantua singul. 541. Corras. lib. 5. Miscel. cap. 9. num. 9. & Ioan. Gutierr. in repet. l. nemo potest, num. 288. de legat. 1. Et Pontifex ibi nullo modo voluit aliquam differentiam Saracenorum facere, quoad hoc, ut his magis, quam illis bellum iuste inferri posset; sed illa verba: Qui Christianos persequuntur, &c. generaliter, vel causative apposuit, quasi diceret, omnes Saracenos esse, & fuisse perpetuos Christianorum hostes, persecutores, & spoliatores, & ideo in eos iuste pugnari. Nam [sect. 39] relativum quis vel qui, non ponitur ibi restrictive, sed generaliter & declarative, cuilibet de genere competat, iuxta doctrinam Bart. per text. ibi in l. omnes populi, D. de iust. & iure, l. 1. C. de sum. Trinit. l. iubemus, C. ad Trebel. quam sequuntur communiter Doct. in eisdem iuribus, Paul. Castrens. cons. 84. num. 3. & cons. 418. lib. 1. & Cardin. Tuschus pract. conclus. iur. litt. R. conclus. 127. num. 28. & 38. Et iuxta hanc expositionem textus in d. cap. si non ex Fidei, possumus etiam accipere [sect. 40] text. in dict. l. 2. tit. 23. part. 2. dum probat iustam causam bellandi esse: Por acrecentar el pueblo su Fe. Non enim simpliciter loquitur de bello quibuslibet infidelibus ob solam infidelitatem, vel diversitatem Religionis illato, sed de eo, quod augendae, & defendendae Fidei ratione legitime infertur, nimirum contra Saracenos, Haereticos, Apostatas, & alios eiusdem Fidei hostes, qui eam impedire, aut impugnare conantur, & ideo cum mysterio adiecit illa verba: E para destruir los que la quisieren contrallar, ut bene advertit Zevallos ubi sub. num. 171. Ad ponderationem autem [sect. 41] dict. cap. dispar, in finalib. verbis, quam cum Grego. Lop. fecimus sup. cap. 16. num. 80. potest etiam ex supra dictis facile responderi. Quoniam illatio, quae ex eo per argumentum a contrario desumitur, vincere non debet tot, & tam apertas decisiones, & Sanctorum auctoritates, quibus probatur, neque Iudaeos, neque alios infideles bellorum terroribus ad Ecclesiae Fidem, & obedientiam cogendos. Et Pontifex ibi de Iudaeis tantum, inter Christianos degentibus, sermonem habuit, eosque bello lacessendos non esse, inquit, quia ubique servire parati sunt, idest, non audent contra nos bellare, aut expresse, & aperte, sicut Saraceni, & alij infideles, Ecclesiae, & Christianorum quietem, & servitium aliquid molirentur, iuste bello compesci possent, sicut & Saraceni. De alijs vero infidelibus Ecclesiae in temporalibus non subiectis, nihil disposuit, nec utrum ij ad eius obsequium, & servitium inviti adducendi essent? sed aliorum Canonum auctoritate definiendum reliquit, ut constat ex his, quae tradunt Archidiac. Turrecrem. Domin. & alij ibidem, & Simon Maiol. d. colloq. de perfid. Indaeorum pag. 221. Ad quartum argumentum, [sect. 42] quod sumpsimus ex maiori auctoritate, & potestate, quam Ecclesia hodiernis temporibus habet, qua mediante ad debellationem, punitionem, & coactionem quorumlibet impiorum procedere potest, ut habetur [sect. 43] in d. cap. si Ecclesia, cap. non invenitur, cap. displicet 23. quaest. 4. & in alijs locis, & exemplis in argumento relatis, facile respondetur, iura illa de Haereticis, Apostatis, Schismaticis, & alijs impijs hominibus agere, qui Ecclesiae Fidem semel promissam, & obsequium debitum negant, aut alio modo ei adversantur: non autem de simpliciter infidelibus, quiete, & pacifice degentibus, in quorum praedicatione, & conversione Ecclesia ipsa tam hodie, quam olim nulla potestate, aut coactione uti vult, ut saepe probavimus, Deo Opt. Max. eorum vocationem relinquens, [sect. 44] qui semper desiderasse videtur, ne rei adeo perfectae laus, in homines, aut hominum vires, praesidiaque transferatur, sed quod omnino Divinum est, ipsi Deo cum gloria tribuatur, iuxta illud Apost. 1. Corinth. 2: Ne glorietur omnis caro, & sublimitas sit virtutis Dei, & non ex nobis, cum alijs, quae adducit Fr. Thom. a Iesu d. lib. 4. de procur. Ind. sal. 1. part. cap. 1. pag. 123. Neque refragatur, quod idem de haereticis, & Apostatis dici deberet, [sect. 45] cum Fides spontanea esse debeat, non solum quando a principio credit homo, sed etiam quotiescunque credit, [sect. 46] quia servitia coacta Deo non placent, qui hilarem datorem diligit, & ex necessitate Evangelizantibus gloriam non tribuit, 2. Corinth. 9. Nam licet non defuerint, qui, hoc argumento moti, male putarunt, [sect. 47] Haereticis, Schismaticis, & Apostatis, sicut neque infidelibus, vim inferri non posse, a quibus non multum distare videtur opinio Marsilij Paduani relata, & merito reiecta a Navarro in cap. novit, notab. 3. pag. 106. num. 98. de iudicijs, & Valencuela in monit. contra Venetos part. 7. Qui in suo pacis defensorio omnem coercitionem, & iurisdictionem Ecclesiae auferebat. Hic tamen error ab omnibus Catholicis Doctoribus plurimis rationibus damnari, & convinci solet, [sect. 48] quia infideles, cum nusquam baptismum receperint, neque Ecclesiae Fidem de servandis praeceptis Evangelicis dederint, ab eadem Ecclesia, & Christianis Principibus puniri, aut debellari hac de causa non possunt, quod in Haereticis, Apostatis, & Schismaticis contra observatur, qui cum semel voluntarie crediderint, eo ipso quod baptizantur, Ecclesiae subijciuntur, quae custos est Religionis Christianae, ac proinde potest poenis spiritualibus, & corporalibus usque ad poenam ignis, & confiscationem bonorum, eos ad Dei legem servandam compellere, & ut Fidem impleant semel in baptismo promissam, atque professam, quia nisi hanc iurisdictionem, & potestatem haberet, parum potens esset ad inducendum finem, quem ipsius Sponsus Christvs Opt. Max. praetendit, arg. cap. 1. 2. & 3. 24. q. 3. & eorum, quae tradit Navar. d. num. 98. Valencuela d. part. 7. num. 56. & seqq. Vnde [sect. 49] in sacris Fidei apud Hispanos praetorijs non puniuntur infideles non baptizati, sed solum Apostatae, & Haeretici baptizati, qui negant, & deficiunt in fide, quam semel professi sunt, ut praeter alios observat Didac. Valdes de dignit. Reg. Hisp. cap. 19. num. 6. pag. 162. Quinimo [sect. 50] si numerus, & potentia haereticorum id expostulet, poterit quoque adversus illos bellum indicere, ut funditus extirpentur, & ne eorum pessimo exemplo, pravisque suasionibus Christiana Respublica maius in dies nocumentum accipiat. Quam sententiam expresse definire videtur August. in d. cap. si Ecclesia, & simil. D. Hieronym. a Gratiano relatus in cap. resecandae 24. quaest. 3. & text. in l. 4. C. de haeret. cap. ferrum, cap. cum secundum leges eod. tit. lib. 6. l. 1. & per tot. C. de Apostat. & Schismat. l. 1. tit. 26. part. 7. l. 1. & 2. tit. 1. lib. 4. fori. l. 1. & per tot. tit. 4. lib. 8. ordin. Tertu. adversus Gnosticos cap. II. dum ait: Ad officium Haereticos compelli, non allici dignum est, duritia vincenda est, non suadenda haeresis. Et latissime [sect. 51] probant, & ab haereticorum argumentis, & calumnijs defendunt Theologi omnes post D. Thom. 2. 2. quaest. 10. art. 12. Alfons. a Castro de iusta haeret. punit. cap. 12. & 14. Victoria dict. relect. de Indis 1. part. num. 8. & seq. Conrad. de contract. lib. 1. quaest. 7. conclus. 2. & 3. Director. Inquisit. lib. 3. tit. 9. Bodius in collect. tit. de Haereticis, Didac. Perez in l. 3. dict. tit. 4. lib. 8. ordin. col. 115. Palac. Rub. in allegat. in mat. haeresis, & in tract. de obten. Reg. Navarrae, part. 4. §. 4. [sect. 52] ubi probat, magis damnandos esse Haereticos, & Schismaticos, quam Saracenos, Villadiegus in tract. de haeret. q. 6. Albertus Brunus in eod. tract. lib. 3. cap. 3. Covar. lib. 2. varia. cap. 10. num. fin. Pet. Gregor. lib. 33. Syntag. cap. 6. num. 4. Decian. lib. 5. crim. cap. 11. n. 16. Simon Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 20. pag. 449. & seqq. ubi aiunt, quod sunt deteriores caeteris infidelibus, & colloq. 7. pag. 191. ubi quod sunt deteriores lupis, Simancas in Cathol. instit. tit. 45. & 46. & plures alij relati a Petr. Cenedo in colle. 55. ad Decretal. num. 3. & ultra eos Navarrus, & Valdes ubi sup. Ioan. Azor. 1. tom. instit. Moral. lib. 8. cap. 13. quaest. 8. Banez in 2. 2. quaest. 10. art. 10. col. 525. Aragon ibidem, pag. 294. & 297. Gregor. de Valencia 3. tom. disput. 1. quaest. 10. punct. 6. in princip. & vers. ad 4. col. 407. D. Ioan. Vela de delictis cap. 2. de Apostasia, & cap. 14. de Haereticis, Lorca 2. 2. sect. 3. disput. 52. ex num. 10. Iust. Lipsius lib. 4. civil. doct. cap. 4. & advers. Dialogist. cap. 2. Pet. Herodius lib. 1. rerum iudicat. tit. 6. cap. 13. Simon Maiol. de perfid. Iudaeorum, pag. 186. Pet. Cened. qui alios refert in collect. 59. ad Decretal. pag. 198. num. 2. Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 2. cap. 33. ubi ait, Haereticos puniri posse, etiam si ad id nulla ipsorum fraterna correctio praecesserit, Pet. Andreas Canonherius in Aphorismis polit. & moral. Hippocratis vol. 2. ex pag. 248. Farinac. plurimos congerens in tract. de haeret. quaest. 198. Martin. Delrio lib. 6. disquisit. magic. cap. 2. sect. 3. q. 3. pag. 509. & iterum pag. 537. Et novissime, & eruditissime P. Fran. Suarez in tract. de Fide, disput. 20. sect. 3. ex num. 9. ubi loquitur de Haereticis, & disput. 16. sect. 5. ex num. 1. ubi de Apostatis, Ioan. Bapt. Valencuela in d. monit. contra Venetos, part. 7. per totam, & in discursu status, & belli, part. 2. considerat. 6. num. 17. & consid. 9. ex num. 23. & novissime Anton. Ricciullus in tract. de iur. person. extra Eccles. grem. existen. lib. 5. cap. 12. ubi cum veriori Bellarm. opinione adversus Alph. a Castro defendit, Haereticos non esse in Ecclesia, quia ad eam nemo pertinet nisi per Fidem, licet eius iurisdictioni, & punitioni subiaceant, ex rationibus supra citatis. Quibus congruenter addere possumus, [sect. 53] id, quod Augustinus in praedictis locis commemorat de maiore vi, & auctoritate, quam Ecclesia suis temporibus habebat, eo fine dici, ut probet, post Constantini, & aliorum Principum Christianorum favorem, Christi Fidem praevaluisse, & non in occulto, ut antea, sed publice doceri, coli, & defendi coepisse, ut ex multis locis eiusdem Augustini, qua solet eruditione, ostendit Pat. Fran. Suarez in defens. Fidei contra sect. Anglican. lib. 1. cap. 16. num. 11. & seqq. Ad quintum argumentum ex Parabola Patrisfamilias invitantis ad nuptias, & compellentis intrare eos, quos ultimo loco vocaverat, [sect. 54] multifarie responderi potest cum D. Tho. & reliquis Theologis in 2. 2. quaest. 10. art. 8. Soto in 4. distinct. 5. quaest. un. art. 10. pag. 270. vers. Tertio argumentantur, Covar. in d. reg. peccatum, 2. part. §. 10. num. 1. Gregor. de Valencia dict. disp. 1. q. 10. punct. 6. vers. Ad primum, col. 407. & alijs relatis a Suarez dict. disput. 18. sect. 3. num. 12. Primo, locum illum, & coactionem, quae in eo permittitur, non esse intelligendum de his, qui nunquam Fidem susceperunt, quales sunt Indi, de quibus tractamus. Sed de illis, qui semel Christianam Fidem professi, ab ea divertunt, quales sunt Haeretici, Apostatae, & Schismatici, ut supra retulimus: quemadmodum expressis verbis ostendit D. Augustin. in epist. 50. ad Bonifacium, de qua in [sect. 55] dict. cap. Schismatici 23. quaest. 6: Si per potestatem, quam per religionem, ac Fidem, Regum tempore, quo debuit, Divino munere accepit Ecclesia, ij, qui inveniuntur in vijs, & saepibus, idest, in Haeresibus, & Schismatibus coguntur intrare; non quia coguntur reprehendant, sed quo cogantur attendant. Secundo, quod, ut demus, sub parabola illa etiam vocationem, & compulsionem infidelium designari, nullo modo debemus de ea coactione intelligere, quae vi, & metu armorum fit, sed de ea tantum, quae blandis verbis, ac suasionibus, & argumentorum, & rationum pondere fit, docendo magis, quam iubendo, monendo, quam minando, ut utar verbis D. Augustini epist. 65. [sect. 56] Nam & hoc modo aliquando quis cogi, & compelli dicitur, l. fin. D. &c. si quis aliquem testari prohib. l. 26. & 27. tit. 1. part. 6. cum alijs late traditis ab Hippol. de Marsil. sing. 526. Palac. Rub. in repet. rubr. de donat. inter. §. 81. num. 11. Menchaca de success. creat. lib. 2. §. 17. ex num. 4. Menochio de arbitrarijs, casu 395. num. 42. Vincent. Carrocio decis. 15. num. 23. & Hartman. Pistor. 1. par. Miscel. quaest. q. 29. Quae tamen coactio [sect. 57] in re, de qua agimus, sancta, & licita est, ut pluribus probat Ioan. Arboreus lib. 1. Theosoph. cap. 36. & ad expositionem directae parabolae D. Chrysost. in Imperfect. homil. 41. D. Thom. in disput. de verit. quaest. 22. art. 9. ubi inquit, ibi mentionem fieri de compulsione, non quae est coactionis, sed efficacis persuasionis, vel per aspera, vel per lenia, prout & [sect. 58] D. Paulus insinuat. 2. ad Timoth. 4: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa, & ad Tit. 2. & Ieremiae 1. 24: Nunquid non verba mea sunt sicut ignis, & malleus conterens petras. Et idem dicit Deus Angelis Custodijs, & Praelatis, ut per Dionys. Eccles. Hierarch. cap. 9. Eandemque solutionem tenuit Innocent. [sect. 59] in cap. maiores de baptism. ubi ita inquit: Nec obstat, quod servo dicitur, ut ad nuptias invitatos compellat intrare; quia intelligitur de compulsione facta per instantiam rationis, non per severitatem gladij materialis, vel violentiam temporalem, quia executio materialis gladij, est isti servo, idest ordini Praedicatorum, vel Apostolis in persona Petri, & Domini interdicta. Ad exemplum autem [sect. 60] de conversione D. Pauli, responderi potest cum Hostiensi, & Zabarella in cap. quod super his, de voto, Azone in summa, C. de Iudaeis in fine, Marquard. d.tract. de Iudaeis, & Infidel. 3. par. cap. 2. num. 5. Soto ubi sup. pag. 271. Suarez dict. sect. 3. num. 12. Ea, quae Deus per miraculum facit, suam voluntatem aperte significans, humanis nostris legibus ac regulis obnoxia non esse, neque in consequentiam adduci debere, ut ait glos. in cap. maiores de baptism. l. 1. D. de constit. Princip. cap. quae exorbitant, de regul. iuris in 6. Etenim ut habetur ad Roman. 9: Cuius vult miseretur, & quem vult indurat, & voluntati eius quis resistit? aut quis tu es homo, qui respondeas Deo? Atque ita cum D. Paulus, iuxta hanc Divinam voluntatem inter ipsa flagella mutatus fuerit, & de nolente factus sit volens, ut Ecclesiam iuvaret, quam antea persequebatur, foelix illa necessitas appellanda fuit, quae ad meliora compellit, ut inquit D. August. in d. cap. displicet 23. q. 4. Sed non in exemplum ad alios trahenda, quos, ut ait Sotus ubi supra, non licet sic ad Fidem compellere, nisi quatenus disciplinae norma permittit; cum regulariter Divina providentia, quae in sui dispositione non fallitur, arbitrium nostrum in Fide recipienda, sua semper, ut diximus, libertate potiri decreverit. Vnde [sect. 61] praeclare dixit idem Augustin. lib. 10. de Civit. Dei cap. 30: Sic Deus res, quas condidit, administrat, ut suos cursus agere sinat. Et Simon. Maiol. in dieb. Canicul. 1. tom. colloq. 8. pag. 211. Sacrae [sect. 62] Scripturae exempla, quae a communibus & receptis Theologiae regulis deviant, veneranda esse, non imitanda. A quibus non abest D. Tho. 3. part. quaest. 44. art. 3. ubi exemplum huius conversionis D. Pauli, & Magdalenae, & Matthaei adducens, concludit, Deum [sect. 63] Divina virtute animas hominum invitare, non solum iustificando, sed sapientiam infundendo, vel stupefaciendo. Cui bene addit Gregor. de Valencia ubi sup. vers. Ad tertium, quod si deus metum incutiat, ipse quoque simul potest inclinare cor hominis ad Fidem, ut voluntarie prorsus eam suscipiat, tametsi a metu excitatus: hoc vero non perinde sperare possumus, si metus ab hominibus incutiatur, cum potius infideles eo ducti magis dure, & difficulter credere soleant, ut supra retulimus. Deniqve ad sextum argumentum de coactione causativa, & legibus, & edictis aliquorum Impp. & Regum, qui infideles a suis Regnis exire iusserunt, vel alijs modis gravarunt, si ad Fidem Catholicam non converterentur. Responderi potest, [sect. 64] D. Augustini auctoritates relatas in d. cap. vides 23. quaest. 6. & in d. cap. quid faciet 23. quaest. 4. loqui de Haereticis puniendis, & mediante poenarum terrore, ad Fidem Catholicam revocandis. Quorum iam diximus longe aliam esse rationem, quam infidelium. [sect. 65] In quibus quidem convertendis, licet in ratione baptismalis characteris aliquod possit esse discrimen inter vim praecisam, & eam, quam vocant causativam, sive conditionatam ut probat text. in dict. cap. maiores, §. item quaeritur, de baptismo, & alia iura, & auctores, de quibus sup. cap. 17. num. 4. & cap. 18. num. 16. Quod tamen attinet ad iniustitiam, sive iniuriam bellorum, & damnorum, quae eis ob praetextum seminandae, & introducendae Christianae religionis inferuntur, nihil plane inter utramque referre videtur, cum blande, & suaviter praedicari, & suaderi iubeatur, ut saepe retulimus. Et secundum doctrinam Dominici in cap. de Iudaeis 45. distin. num. 2. & in d. cap. qui sincera, num. 1. & 2. Abb. in cap. sicut de Iudaeis num. 3. quam refert, & sequitur Marquard. d. tract. de Iudae. & Infid. 3. part. cap. 2. num. 8. & Cavalcanus decis. 21. numer. 16. 2. part. prohibita sit in Fidei materia omnis illa coactio, quae fit per violentiam illatam personae, vel per ablationem rerum suarum, ut per indirectum baptizari, & ad Fidem converti cogantur. Quoniam, ut in nostra eadem quaestione egregie considerant Dom. Sotus in 4. distinct. 5. quaest. un. art. 10. pag. 270. & Emanuel Roder. lib. 3. quaest. Regul. quaest. 32. art. 4. si nativa fidei conditio admonet, nullam coactionem esse medium licitum ad eius persuasionem, nulla quoque coactio adhiberi, neque tanquam necessaria probari debebit. Mirabile enim est, quod mihi non liceat, Ethnicum cogere, ut sit Christianus, & tamen ad cum finem liceat illum cogere, ut mihi sit subditus. Quibus ego addo, [sect. 66] liberam illam voluntatem, quam Ecclesia in Fidei receptione desiderat, in hac, quae bellorum, & armorum interventione, atque subactione extorquetur, minime reperiri videri. Nam etsi voluntas, quae causative, aut conditionaliter cogitur, voluntas dicatur, ut vulgo circumferri solet, quia maluit quis facere, quam talia pati, ut tradit Aristotel. lib. 3. Ethic. cap. 1. l. si mulier, §. si metu, D. quod met. causa, l. si patre cogente, D. de ritu nupt. cap. merito 15. quaest. 1. cum alijs late congestis a Tiraquel. de poen. temper. causa 36. Simancas in Catholic. instit. tit. 27. num. 30. & Cuiacio lib. 16. observat. cap. ult. Eadem tamen iura testantur, quod, qui ita consentit, si liberum esset, noluisset, ut in d. §. si metu. [sect. 67] Et sic, eius est velle, qui potest nolle, & velle non creditur, qui aliorum imperio obsequitur, sub quorum potestate constitutus est: ut diserte scribit Vlpian. in l. 3. & 4. de regul. iur. Aristot. lib. 3. Ethicor. ad Nicomach. cap. 5. Seneca lib. 2. de benef. cap. 18. ad finem: Si vis scire an velim, effice, ut possim nolle, & lib. 3. cap. 19. Vbi de illo agens, possit, necne servus domino beneficium dare? multum ad rem, de qua agimus, inquit: Omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim est, quod quis dedit, cum illi liceret, & non dare: servus autem non habet negandi potestatem: ita non praestat, sed paret, neque id se fecisse iactat, quod non facere non potuit: idem docet idem Seneca epist. 97. lib. 16: Paret potius quam assentitur, qui alieno subest imperio, nec tam illum ex animo, quam quia necesse est, sequitur, Cornel. Tacit. lib. 14. annal. de Nerone scribens: Suasio, imo donum, & merces ab eo, qui iubere potest, vim necessitatis affert. Res [sect. 68] quippe imperiosa est timor, secundum Martial. lib. 2. epigr. cui consonat illud Quintil. declamat. 181: Abdicatus, inquit, in solitudine est, locus opportunus insidijs: habet gladium instrumentum parricidij, accedit ad patrem, manuque sublata, rogo dicit, imo iubet: Non sunt enim preces, ubi negandi libertas non est. Et melius D. August. in lib. de duab. animab. [sect. 69] qui voluntatem ita definit: Voluntas est animi motus cogente nullo, ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Vnde omnis, qui volens facit, non cogitur: Et ideo qui metu illato rogat, non tam rogat, quam imperat, qui metu perculsus promittit, non intelligitur voluisse obligari, cum id sponte non fecerit. Neque his adversatur, quod in eodem argumento consideravimus, de bellis a Constantino Magno, Theodosio, & alijs Impp. Romanis adversus Paganos & Infideles illatis, ut tandem Christianam Religionem admitterent. [sect. 70] Nam etsi hoc, ut certum, affirmet Sepulveda in d. Apolog. & Marquard. d. tract. de Infidel. 1. part. cap. 14. nulla tamen secura auctoritate subnititur, & potius contrarium apparet ex traditis a Dom. Soto d. art. 10. pag. 270. & ex cap. quam pio 10. quaest. 2. ubi constat, multa potius temporalia commoda infidelibus contulisse, ut sic facilius, & suavius ad Fidem adducerentur. Et bella, quae narrat hist. Tripart. lib. 10. ex cap. 6. aliam quidem considerationem habebant, nempe quod Gothi, Sarmatae, & aliae gentes, contra quas gesta sunt, totum Orbem latrocinijs, & invasionibus infestabant, & saepius ipsos etiam Romanos aggredi ausae, atque Arriana item labe maculatae fuerant, ut scribit Paul. Orosius lib. 7. & D. August. ad Heliodorum. Et eadem hist. Trip. lib. 8. cap. 13. Vnde iusta utique & sancta censeri debuerunt; & ubi a praedictis damnis inferendis Barbari illi cessabant, a bello quoque Romani abstinebant, quamvis in sua idololatria manerent, ut paulo ante eadem historia Ecclesiastica tradit. Idemque de bello gesto [sect. 71] per Carolum Magnum, adversus Longobardos affirmare debemus, quod suadente Adriano Pontis. illatum dicitur in dict. cap. hortatu 23. quaest. 8. Erant quippe hi etiam acerrimi hostes Ecclesiae, & in Arrianam haeresim declinaverant, & multa damna Christianis intulerant, ut ex Paulo Diacono lib. 1. cap. 1. hist. Longobard. & ex alijs Scriptoribus constat. Neque magis urget quod diximus de [sect. 72] legibus Constantini, Theodosij, & aliorum Caesarum adversus Paganos, & alios infideles, & eorum sacrificia severiter latis, quas tantopere laudat Div. Augustin. in dict. captit. non invenitur 23. q. 4. cap. ad Fidem 23. quaest. 5. cap. vides 23. quaest. 6. & D. Ambros. epist. 30. Nam leges illae non sunt simpliciter, & absolute de omnibus infidelibus accipiendae, sed dumtaxat de Paganis, qui Romanorum Imperio subditi erant, & inter fideles commorantes, eis scandalum movebant, vanisque ritibus, & sacrificijs turbabant, & idololatriae dediti, leges, & praecepta iuris naturalis transgrediebantur. Quos merito Imperatores suis legibus compescere potuerunt, & sub illarum prohibitionibus, comminationibus, & interdictis saltem causative ad Fidem amplectendam, & idola, & templa sua deserenda perducere. Nam [sect. 73] ut praeter alios observat Greg. de Valencia ubi supr. vers. Ad quartam, P. Torres in tract. de Fide, art. 11. disput. 3. dub. 2. Ioan. Azor. institut. Moral. lib. 8. cap. 24. q. 5. col. 1275. & Fr. Thom. a Iesu de proc. omn. gent. salut. lib. 8. cap. 24. q. 5. quilibet Princeps potestatem habet erga eos, qui sibi politice subsunt, ut quae sibi expedire visa fuerint, ad Reipublicae bonum custodiant, ac proinde in primis unius ac veri Dei cultum, & leges naturae, quarum praecipuus custos, & vindex esse debet, ut late diximus sup. cap. 16. num. 24. Et hoc praecipue legibus illis curatum fuisse passim ostendit D. Aug. in dictis locis, & praesertim epist. 48. ubi sic ait: Pagani magis non blasphemare possunt de legibus, quas contra Idolorum cultores Christiani Imperatores tulerunt. Et tamen ex eis multi correcti, & ad Deum vivum, verumque conversi sunt, & quotidie convertuntur. Neque omitti potest [sect. 74] notabilis historia, quam Cassiod. & Sozomenus in hist. Tripar. lib. 5. cap. 27. & Alciat. lib. 1. Parerg. cap. 13. contigisse [sect. 75] narrant circa d.l. 1. C. de Paganis, quae eorum templa concludi iubet, & sub capitali supplicio, & bonorum publicatione a sacrificijs abstinere. Nam cum Athanasius ob multa mira, quae fecerat, & praedixerat, a Paganis, & haereticis magus, & aruspex crederetur: qua de causa a Synodo Antistitum aliquando condemnatum fuisse scribit Ammian. Marcellin. lib. 15. inter iurgandum quadam die supervolitavit cornix, quae cum clarius crocitaret, adstans multitudo Paganorum, velut mago derogantes, ab Athanasio petebant, ut eis aperiret quid cornicula illa significaret. Ille vero fertur ad eos dixisse subridens, Scitis, quid vox oscinis praedicat? Cras Latina lingua dies ventura significatur, hoc ergo clamans cornicula, tristem vobis crastinum diem portendit, Imperatoris Romani iussione, ut de vestris templis eijciamini. Nec fefellit Divinum hominem expectatio, sed potius ita contigit, ut eius fermo, licet derisus, venerit ad effectum; sequenti namque die allatae sunt ad iudices Constantini Imperatoris litterae, iubentes, ut Pagani sua ingredi non permitterentur ad templa, neque solemnes superstitiones, festivitatesque celebrare, sed sub gladij poena universos Gentilium sacrificijs abstinere. Paganorum [sect. 76] autem nomen, ut hoc obiter advertamus, a pagis originem traxit, quae Graecis villae sunt, ita a fontibus, sive ut alij malunt, a montibus dictae, circa quos semper villae condi consueverunt, ut ex Servio, & alijs tradunt Prateius, Brisson. Berrucius, Hotmanus, & Calinus de ver. iur. verb. Paganus, Beda in Cantic. lib. 6. cap. 30. & in Marc. cap. 15. & in Luc. lib. 6. cap. 23. & hom. in Feriam 3. Psal. Ioan. Punger. in Etymol. sub eod. verb. Stephan. de urbib. Lorin. in Acta cap. 17. vers. 19. & Gasp. Sanct. in Isai cap. 42. num 45. pag. 445. Quamvis Philaster lib. de haeresib. cap. 3. eos dictos fuisse putet a Pagano quodam huius nominis, quem, ait, fuisse filium Deucalionis & Pyrrhae, Regemque potentem & inclytum, & proinde tanquam Deum habitum. ¶ Sed cur Deorum fasorum cultores hoc nomine vocare usitatum fuerit, secundum D. August. lib. 2. retract. cap. 43. difficilioris quidem indagationis esse videtur. Cum in hoc tot, & tam variae Scriptorum sententiae reperiantur. Nam D. Isidor. lib. 8. Etymol. cap. 70. eos ita dictos existimat ex pagis Atheniensibus, ex quibus orti. Ibi enim in locis agrestibus, & villis, gentiles lucos, idolaque sua, & delubra constituerunt, & ideo idolorum cultor coepit appellari Paganus. Alciatus autem d. lib. 1. Parerg. cap. 13. & Connan. lib. 9. commentar. cap. 13. eam rationem comminiscuntur, quia Christi milites non sint, neque eius Ecclesiae Militanti nomina dederint. Scimus [sect. 77] enim in iure dictos esse Paganos quotquot a militia erant immunes, & liberi, l. quaedam, D. de poen. l. ius nostrum, de reg. iur. l. 1. C. de militari testam. cum alijs. Paul. autem Orosius, & Beda ubi sup. quos refert, & sequitur Cuiacius in Parat. c. de Paganis, quasi ex agrestium locorum compitis, & pagis longe distent a superna, & coelesti civitate, ab eaque sint alieni, sive ut ait Dionys. Gotthofr. in notis ibidem, in contemptum, quasi diversos a Christianis, & eis ignobiliores, sicut & Ethnici, Gentiles, & nationes dicti sunt, comparatione habita ad Christianos, qui eo tempore paucissimi erant. Vvesemb. autem in ead. Paratitla tradit, Gentiles, & Infideles Paganorum nomen sortitos, quia diutius Gentilica superstitio in pagis, quam in civitatibus perduraverit, propter rudiora Paganorum ingenia, Pet. Opmeer. in Chronol. ann. Christi 411. pag. 307. quia Gentiles, & illa hominum colluvies, qui cum non mererent stipendia, sumptis armis, Romae restaurari Gentilium lacra volebant, ex pagis, caeterisque agrestibus locis exurrexerunt. Gaspar Sanct. ubi sup. quia qui Evangelicis legibus exculti non sunt, extra Evangelium tanquam in pagis, & desertis habitant, & varijs abducti erroribus incerti vagantur. Mihi vero, his reiectis, magis probatur sententia Illustriss. Cardin. Baronij in notis ad Martyrolog. Roman. ad diem 11. Ianuarij, qui putat, a temporibus Christianorum Imperatorum, Gentiles Paganos vocari coepisse, eo quod, ut proxime diximus, Imperatorijs legibus claudi coeperant idolorum sana, & delubra, & sacra Gentilium prohiberi in oppidis: quare urbibus exclusi, pagos, villas, & agros adire cogebantur, & illic suos inanes Deos colere, & superstitiosa sua sacra facere, unde & Pagani dicti sunt. In pagis autem & villis superstitionum cultum frequenter usitatum fuisse, iam olim ostendit Cicero lib. 2. de legibus, & usque ad tempora Honorij Imperatoris, quae erat idololatria in pagis residua fuisse videtur. Vnde S. August. qui ijsdem temporibus vixit, serm. de verb. Domin. inquit: Multi Pagani habent istas abominationes in fundis, &c. Quam rationem luculenter idem Auctor prosequitur, & eo non citato Ioan. Azorius dict. lib. 8. cap. 24. quaest. 1. col. 1273. & multum probat, & laudat Ant. Mornacius in observation. ad lib. 1. Cod. sub dict. titul. de Paganis, pag. 95. Denique non obstant exempla in eodem sexto argumento perpensa, de Regibus, qui Iudaeos, & alios infideles, si intra praefixum tempus baptizari nollent, morte mulctari, vel a suis Regnis exulare iusserunt. [sect. 78] Quoniam hoc procedit in infidelibus, qui Christianis Principibus subditi sunt, quos, iustis, ac magnis causis suadentibus, praedicto modo punire possunt, ut latius diximus sup. cap. praecedenti, ex num. 37. Et quidem factum illud [sect. 79] Sisebuti non ad vim praecisam, sed ad conditionalem referre videtur text. in dict. cap. maiores, vers. Item quaeritur, de baptismo, & Genebrard. in Chronolog. ann. 623. a quo non abest Ioan. Gotthus in hist. Gotth. lib. 16. cap. 14. tradens ob ardentem fidei zelum Sisebuti pia eius exhortatione, nonaginta Iudaeorum millia in Hispania conversa fuisse. Quod si ita contigit, nihil in eo est, quod notare possimus. Sed verior opinio est, Regem illum nulla conditione, aut optione oblata, Iudaeos ad baptismum recipiendum metu, & poenis propositis coegisse ann. 616. Cuius factum postea sequutus fuit Dagobertus in Gallia an. 631. diem Iudaeis praestituens, intra quam, nisi Religionem nostram susciperent, hostes iudicarentur, pertinaciamque capite luerent. Vterque [sect. 80] autem id precibus, & hortatu Heraclij Imperatoris fecisse narratur. Qui item omnes sui Imperij Iudaeos baptizari coegit, quoniam a circumcisis hominibus ei excidium imminere, vana astrorum observatione compererat; quod postea in Saracenis, sive Mahometanis impletum fuit, ut latius produnt Aimoinus lib. 4. histor. Francor. cap. 22. Platina de vitis Pontif. in Adeodato, Ioan. Mariana lib. 6. de reb. Hisp. cap. 3. Zamalloa in compend. hist. Hisp. lib. 25. cap. 25. & Iacob. Bleda in histor. Mauror. lib. 1. cap. 12. pag. 36. Vnde respondendum est, [sect. 81] Sisebuti actionem tranquam iniustam, & Ecclesiae disciplinae contrariam Concilium Tolet. IV. Can. 56. relatum in. d. cap. maiores, & dict. cap. de Iudaeis 45. distinct. pro parte rescidisse, decernens, ut qui iam sacro lavacro tincti essent, cogerentur ad servandam Fidem, quam acceperant, sed ne posterius Iudaei ad baptismum compellerentur. Cui Concilio, [sect. 82] eundem Sisebutum assensisse, tradit Roder. Sanctius Episcopus Palentinus in eius vita, eo quod cerneret, multos ex Iudaeis, a se per vim compulsos, recidivisse, & Iudaizasse. Sed mihi hoc falsum videtur, quoniam Concilium illud, ut ex eius initio apparet, anno tertio Regni Sisenandi, AEra 681. celebratum fuit circa Pontificatum Honorij I. atque adeo Sisebuti religiosissimi Principis tempora, tanquam iam longe praeterita, nominat. Ioannes etiam [sect. 83] Mariana ubi sup. & ante eum Episcop. Tudens. Tarapha, & alij rerum Hispanicarum Auctores, coactionem illam succensent, quod in christianorum moribus nefas est, quemquam malo cogi ad professionem verae pietatis. Neque [sect. 84] tunc quoque Sisebutus factum illud temere usurpatum, prudentioribus illius saeculi viris probavit, & praesertim D. Isidoro, qui in histor. Gotthor. pag. 161. sic scriptum reliquit: AEra Dei anno Imp. Heraclij II. Sisebutus Christianissimus post Gundemarum ad Regale fastigium evocatur. Regnat ann. IIX. menses VI. qui initio Regni Iudaeos ad Fidem christianam permovens, aemulationem quidem habuit, sed non secundum scientiam, potestate enim compulit, quos provocare Fidei ratione oportuit. Idem [sect. 85] quoque in terminis nostrae quaestionis tradunt communiter Theologi omnes, & praecipue Caiet. post D. Thom. in 2. 2. q. 10. art. 8. dicentes, factum illud Sisebuti, & Dagoberti, ferventioris quidem fidei, & animi, quam iustitiae exemplum praestare posse, & zelum eius, bonamque intentionem in dicto Concilio laudari, factum autem non laudari. Quod etiam probat, & sequitur Gregor. de Valencia dict. 3. tom. disp. 1. q. 10. punct. 6. col. 410. Iust. Lipsius in lib. de una Relig. sive adversus Dialogist. vers. Divinum illud, & Madera in Monarch. Hispan. cap. 6. fol. 41. Expulsio [sect. 86] autem Iudaeorum, & Maurorum a Ferdinando & Elisabetha Catholicis Hispaniae Regibus facta, longe minorem, aut plane nullam difficultatem habet, cum in subditis infidelibus, & ex rationibus supra relatis, processerit. Et ne in Regnis adeo Catholicis, alia Religio, quam una fides, & unum baptisma haberetur, aut ex [sect. 87] fece, & sentina eorum, aliqua labe Christiani macularentur. Quod semper summo studio curandum, & vitandum esse iura testantur, cap. omnes, cap. saepe, & cap. nullus, cum alijs 28. q. 1. cap. etsi Iudaeos 13. ibi: Mus in pera, de Iudaeis. Nam, ut inquit Ovid. lib. 2. de remed. amor. Dum [sect. 88] spectant oculi laesos, laeduntur & ipsi, Multaque corporibus transitione nocent. Et Senec. ad Lucill. [sect. 89] epist. 82: Salutare est, non conversari dissimilibus. Quibus alia addit (de eisdem expulsionibus agens) Camill. Borrel. de praestan. Reg. Cathol. cap. 69. ex numer. 21. & in addition. ad Bellug. rub. II. in princ. litt. C. & relati a Cenedo dict. collectan. 15. num. 1. & Madera dict. cap. 6. fol. 45. Neque in hoc facto [sect. 90] vis simpliciter infidelibus inferri videtur, sed libera optio datur, ut vel Christianorum provincias deserant intra certum tempus, vel Christiani fiant. Quod sane non esse prohibitum constat ex d. cap. maiores, vers. Item quaeritur, & ad alios infideles non subditos (quales erant Indi, de quibus tractamus) tam ex disparitate rationis, quam ex causae, & potestatis defectu, applicari non potest, ut in specie nostrae quaestionis ad praedicti argumenti solutionem bene considerant Dom. Banez in 2. 2. quaest. 10. artic. 10. col. 525. versic. Ad secundum respondetur, Arag. ibidem artic. 8. pag. 290. vers. Ad aliud de Regibus, Gregor. de Valencia ubi supra, vers. Ferdinandus, Azorius dict. lib. 8. institut. cap. 26. vers. Quarto quaeritur, Torres de Fide, disput. 51. dub. 1. & novissime Suarez in eod. tract. d. sect. 3. num. 5. & plures alij, quos refert Petrus Cenedus in dict. collectan. 15. ad Decretal. num. 2. Estque adeo potens praedicta [sect. 91] status, & religionis tuendae ratio, ut non solum Iudaeos, & infideles subditos non baptizatos expellere liceat, verum & iam baptizatos, si de illorum moribus, perfidia, aut proditione, aliqua in commoda, vel pericula Christianis immineant, [sect. 92] ut Pio pariter ac Magnanimo, & omnibus saeculis admirando exemplo nobis ostendit Catholicus, & ardens Fidei zelus Amantissimi, & Desideratissimi Regis nostri Philippi Tertij, qui praedictis rationibus motus, & re (ut oportebat) mature consulta, ac perpensa, anno 1610. ex tota Hispania, quamvis summa hominum inopia laborante, exire, & in perpetuum exulare iussit spurcas, & nunquam satis quietas, vel a suis erroribus defaecatas Maurorum reliquias, licet omnes iam baptismali inundatione lustratas; quarum [sect. 93] numerus ad quingenta, vel sexcenta, sive (ut alij tradunt) ad novies centena millia pervenisse narratur, ut constat ex peculiaribus commentarijs, quos de historia, iustitia, & laudibus huius expulsionis scripserunt Fr. Iacob Bleda, Marc. Guadalajara, & Petr. Aznarius, & ex Mercurio Gallo in hist. sui temporis, tom. 2. Philip. Paschali in tract. de virib. patr. potest. 1. par. cap. 7. num. 25. qui edicta Regia in hanc rem prolata ad litteram referunt, Fr. Thom. a Iesu de procur. omn. gent. salut. lib. 10. in praefatione, pag. 643. ubi discrimen, in quo Hispania versabatur ob has reliquias Arabum, narrat Iacob. Gordon. in sua Chronolog. ann. 1610. pag. 494. Magist. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. cap. 3. pag. 16. Calist. Remirez de lege Regia, §. 32. numer. 12. & 13. Bernard. Aldret. de antiquit. Hispan. lib. 4. cap. 18. pag. 570. D. Didac. Guzman in lib. de vita, & exitu Margaritae Reginae Cathol. 2. parte, cap. 20. Salazar de Mendoca de orig. dignit. Hispan. lib. 4. cap. ult. §. 6. fol. 183. & novissim. Dom. Mart. Carrillo in suis elaboratissimis annalib. Chronol. ann. 1610. fol. 419. Fr. Ioan. de Salazar in Politica Hispana, proposit. 2. §. 2. pag. 32. & eruditissimus omnique laude ob prudentiam, & morum suavitatem dignissimus Dom. Petrus Fernandez Navarrete Regum nostrorum Secretarius in suis Politicis, & eximie politis Discursibus, de conservatione Monarchiarum, cap. 7. Vnde [sect. 94] recenti hoc exemplo admoneri possumus, quantum damni nobis a consortio Iudaeorum, vel Saracenorum immineat, licet fidem nostram profiteri videantur, & apte hic accommodari possunt carmina Vlrichi ab Hutten, de [sect. 95] quodam Pepecorno Iudaeo, qui postquam baptismum accepit, in omne flagitiorum genus portentose prorupit, quae refert Simon Maiol. in colloq. de per fid. Iudaeor. pag. 30. & inter alia sic habent: Merserat indignum Christi baptismate corpus, Dissimulato errore patrum. Ne tingite cives, Si tinxisse nocet, ac nostro adscite periclo, Stirpis inhumanae sobolem, sinite esse sepultam Nocte sua, diramque iterum ne admittite gentem In patrios ritus: Poterit seiuncta caveri, Quae coniuncta nequit. PRSS