Idem † quoque pluribus exemplis oſtendit Bapt. Fulgoſus lib. 1 memorab. cap. 1. de cultu Religionis, in cuius initio ſic habet: Huc accedit, quòd multi Reges, Imperatoreſq́ue ipſi, Regno, atque Imperatorio honore digni non creduntur, quos Religiosè Sacerdotes non unxerint, quin poſteà quàm aſſumpto diademate in Regno, aut Imperio confirmati fuere, ſi Eccleſiam hæreſi, aut alio modo laeſerint, à Pontificibus regnandi, imperandiq́ue iure privantur, pluriſq́ue apud Chriſtianos populos Religio, Pontificiaq́ue voluntas, quàm arma ipſa, atque Regum Maieſtas habita eſt, &c. Et alia adducit lib. 6. cap. 3. de ſeveritate, fol. 200. & ſequentibus. Quae eò magis adnotanda ſunt, quòd ipſe idem auctor lib. 2. cap. 1. de priſcis inſtitutionibus, fol. 60. ſui veluti immemor, eoſdem Pontifices Romanos taxare videtur, quòd opibus & maieſtate praefulgeant: Studiumq́ue principalis nominis, ſanctiſsimæq́ue appellationis, item pedum deoſculationes, etiam à Regibus, & Auguſtis, factas, admittant, & prima nomina, à ſatis humilibus primordijs incoepta, in militarem, atque tyrannicam poteſtatem tranſtulerint, quae Principum ignavia diu ferendo incorrigibilia effecit. Et alia ſimilia habet lib. 9. cap. 5. de ſuperbia, fol. 329. quae vel delenda ſunt, vel cautè legenda. (. † .)