Cuius [sect. 130] potestatis, & auctoritatis ratione, ijdem Auctores concludunt, licitum, & usu receptissimum esse Apostolicae sedi, terras, & provincias talium infidelium, aut haereticorum aliquibus Christianis Principibus debellandas, occupandas, & pleno iure possidendas concedere, etiam antequam ab ipsorum infidelium manibus sive faucibus ereptae fuerint, ut in Regno Ierusalem, Carolo Magno concesso, tradidit Bartol. in l. liber homo, la 2. D. de verb. oblig. 1. fin. D. de action. empti, & in. l. id quod apud hostes, ubi late Iason. D. de legat. 1. Oldrad. cons. 268. Martin. Laudens. in tract. de Principe, §. 246. & generaliter in quibuslibet alijs terris, & insulis Infidelium, Paganorum, & Haereticorum, idem Bartol. in dict. l. 1. C. de Paganis, & in tract. de insula, verb. Nullius, num. 7. & in Extravag. ad reprimendum, verb. Totius Orbis, num. 9. Bald. [sect. 131] in l. 1. C. de iure liber. col. 5. ubi inquit: Hodie, ubicunque iurisdictiones vacant, ut in Regnis infidelium, apud quos non est vera dignitas, nec naturalis dignitas, nec naturalis iurisdictio, occupanti conceditur Catholico, ut fuit in Regno Hispaniae, ut notat glossa Decreti. Quae glossa, ut advertit Episcopus Chiapens. in d. tract. comprobat. fol. 31. forsitan est cap. Adrianus, verb. Per singulas, dist. 63. idem tradunt Domin. & Phil. Francus per text. in cap. Abbate fane, §. & allegabatur de re iudic. lib. 6. Angel. disput. incip. Renovata guerra, Ioan. de Lignanis in tract. de bello, 1. part. Franc. Vargas in tract. de auct. Pontif. confir. 10. n. 4. & 5. & Anastas. Germon. dict. lib. 3. cap. 13. a num. 27.