Quod non minus apertè oſtendit Leo Papa in cap. nos ſi incompetenter. quæſt. 7. §. ſed notandum dũ ait: Duæ ſunt perſonæ, quibus mundus iſte regitur, Regalis videlicet, & Sacerdotalis, ſicut Reges præſunt in cauſis ſæculi, ita Sacerdotes in cauſis Dei: & paulò pòſt: Sicut Ozias à Domino percuſus eſt, quia Sacerdotum officia uſurpare non debuit, ſic Sacerdotibus, & Prophetis Regum officia uſurpare non licuit.