Anton. À Corduba in quaestionar. lib. 1. quaest. 57. dub. 4. per totum, Domin. Banez in 2. 2. quaest. 8. art. 10. vers. Arguitur tertio, col. 531. ubi concludunt, quod Alex. VI. Non potuit dare Regibus Catholicis amplius, quam ipse habebat super eas nationes. Ac proinde cum Papa non sit dominus temporalis totius Orbis, nisi in ordine ad gubernationem spiritualem, id tantum eis concessit, ut essent executores, temporali quadam potestate a se concessa, non ad destruendos Indos, & spoliandos, sed ut amoverent impedimenta, quae Barbarae nationes opponerent contra Evangelij praedicationem, & similiter concessit, & potuit concedere, ut si converterentur ad Fidem Barbari illi homines, Reges Hispaniae essent illorum tutores, & haberent erga illos Caesaream quandam potestatem, quam habet Imperator modo circa quosdam Principes, & Reges. Non autem dedit potestatem, ut deponerent Reges Indorum, & alios de novo crearent, nisi forte in casu, quo Reges inique agerent contra fideles subditos sibi.