Cuius occasione [sect. 85] Batavi in antiqua perfidia manentes, validissimam classem, undecim praesidiarias & militares naves habentem, pararunt, quam Iacobo Chermitio generali Duci commissam, superato tandem freto, noviter ultra Magallanicum reserato, quod de Mayre, vel, Divi Vincentij vocant, in has Peruani Regni oras superiore anno 1624. incolumem deduxerunt, & nona die Maij, repentino quodam incursu Portum del Callao, & hanc nobilissimam, & ditissimam Regum Vrbem, alio nomine Lima, vocatam, eiusdem Regni Metropolim expugnare, & occupare tentarunt. Sed Deus, eorum conatus, irritos reddidit, ita ut licét per quatuor, aut quinque menses eundem portum obsederint, & in alijs de pisco, & Guayaquil, pedem figere nisi fuerint, semper tamen vicit, & multis armis, ac militibus amissis recesserint: ultra alios, quos diuturnae navigationnis taedium, & frustratae spei dolor, & impatientia consumpsit. Inter quos, unus fuit ipse Chermitius Architalassus, quem sui, in insula Callao proxima, sepulturae mandarunt, & nostri postea repertum in cineres redegerunt.